Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 302, S. 311
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 302, S. 311


No. 326. 12S& 1. Mai.
Bonifacius episcopus servus servorum dei venerabili fratri . . episcopo Merse- burgensi salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit, quod tarn venerabilis frater noster .. episcopus Misnensis, quam praedecessores sui episcopi Misnenses, qui fuerunt pro tempore, decimas, terras', redditus, castra, domos, posses- siones, vineas, prata, pascua, nemora, molendina, iura, iurisdictiones et quaedam alia bona ad mensam suam episcopalem speetantia, datis super hoc litteris, interpositis iuramentis, factis renuntiationibus et poenis adiectis, in gravem ipsius mensae laesio- nem, nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum ad vitam, quibusdam vero ad non modicum tempus et aliis perpetuo ad tirmam vel sub censu annuo concesserunt, quorum aliqui super his confirmationis litteras in forma communi a sede apostólica impetrasse dieuntur. Quia vero nostra interest super hoc de oportuno remedio pro- videre, fraternitati tuae per apostólica scripta mandamus, quatinus ea, quae de bonis ipsius mensae per concessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, non obstantibus litteris, iuramentis, poenis, renuntiationibus et confirmationibus supradictis ad ius et proprietatem eiusdem mensae legitime revocare procures, contradictores per
— 256
censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Testes autem qui fuerint noroinati, si se gratia odio vel timoré subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Romae apud sanctum Petrum, Kalen- das Maii pontificatus nostri anno quarto. P. Reat.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit der Bleibiüle an hänfener Schnur. Köhler cod. dipl. Lus. I. Anh. S. 88 f.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 302, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/b8d61bbf-e4c9-4074-a2c9-77b550ac2732/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success