Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 189, S. 213
No. 197. 1264. 27. Apr.
Nos dei gratia Albertus praepositus, Theodericus decanus totumque sanetae Magdeburgensis ecclesiae eapitulum, universis praesentes litteras inspecturis salutein in omnium salvatore. Ne ea quae geruntur in tempore, labantur simul cum tempore, modernorum cousuetudo obtinuit laudabilis et honesta, quod ad aeternam rei meiuoriam scripti testimonio perhennentur. Hinc est quod universis tarn praesentibus quam futu- ris volumus esse notum, quod Heinricus filius comitis de Brenen, ecclesiae canonicus nostrae in nostra praesentia proprietatem quorundam bonorum Tyberne nomine cum omnibus suis attinentiis resignavit. Quam proprietatem venerabilis dominus Albertus Misnensis episcopus suae ecclesiae pro quadam summa pecuniae com para vit. Renunciavit etiam idem Heinricus omni actioni, exceptioni et iuri, quod sibi possit in dictis bonis in posterum suffragari. In cuius rei testimonium praesentem paginam desuper con- scriptam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Actum Magdeburch in capi tolio maioris ecclesiae anno domini M°. CC°. LXIIII1". quinto Kalendas Maii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem wohlerhaltenen Siegel au einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 189, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/bb424dd1-7be6-40ea-bf1e-3ef6cdb59a00/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success