Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 347, S. 363
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 347, S. 363


No. 375. 1319. 1. Dec.
Nos Waltherus praepositus totumque Misnensis ecclesiae capitulum tenore prae sentium publice prontemur, quod cum allodium in villa Rostyl") propter magnitudinem census videlicet triginta solidorum, in quibus rectori capellae sanetae Margaretae sin gulis annis ratione census eiusdem capellae tenebatur cum suis agris ad idem allo dium speetantibus, desolatum iaceret, nos de communi nostro consensu, ne perpetuo dictum allodium et agri ipsius propter census magnitudinem, sicut praemissum est, desolati et inculti iacerent, praedictos triginta solidos aunui census ad unum talentum denariorum legalium dimisimus et praesentibus dimittimus et approbamus, ita quod Bartholomens, qui nunc dictos agros possidet, seu sui successores, qui pro tempore fuerint, singulis annis unum talentum denariorum legalium in festo beati Martini Johanni nunc rectori praedictae capellae vel suis successoribus, qui pro tempore fue rint, persolvere debebit totaliter et complete. Et ut haec ordinatio suo robore perpe
a) Ros ? thai bei Dresden.
39*
308
tuo maneat inconvulsa, praesentem litteram desuper scribi et sigilli nostri capituli fecimus sigillari. Datum Misnae anno domini M°. CCC°. XIXo. in crastino beati Andreae apostoli.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Probsts Walther und des Capitels an Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 347, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/bf13d58d-303f-4644-8b74-56ca5012cfe2/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success