Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 286, S. 297
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 286, S. 297


No. 308. 1292. 9. Nov.
i
Nos Sufridas dei gratia decanus, Johannes praepositiis Wrcinensis, Heyden- ricus cantor totumque Misnensis ecclesiae capitulum recognoseimns et tenore praesen- tium protestamur, quod cum venerabilis pater dominus noster Withego Misnensis episcopus, nostro consensu accedente, tria maldra tritici, quatuor talenta et quatuor solidos denariorum annui census in villa Byscopizc sita, quorum duo talenta et duo solidi debentur in festo sanctae Walpurgis, duo vero residua talenta et duo solidi debentur in festo sancti Michaelis, et tria maldra tritici debentur in festo sancti Mar tini, Tysconi Wluerici civi Misnensi pro septuaginta duabus marcis argenri Fribergensis ponderis vendidisset, reservata sibi potestate infra unius anni spatium reemendi. Cuius anni circulo revoluto cum dictus dominus noster episcopus dicta bona reemere non valeret, postulabat a nobis magis volens, ut apud capitulum quam apud lay cum perma- nerent, ut bona saepe dicta pro tanta pecunia emeremus et absolveremus a layco memo- rato. Cuius desiderio annuentes praelibata bona pro septuaginta duabus marcis emi- mus, ipsa de manu dicti Tysconis suorumque heredum plenissime absolventes. Non habenribus itaque nobis tantam pecuniam in communi, magistro Theoderico Budesinensi praeposito pro triginta marcis argenti vendidimus dicta tritici tria maldra, ut nos eme- ramus, quorum Arnoldus dabit sex modios, Otto sex, Martinus sex, Can sex, Heyn- ricus sex et Frysco sex modios, et sic tria maldra tritici complebuntur. Item domino Conrado custodi dicto de Boruz et magistro Conrado de Hersweldia vendidimus qua- tuordecim solidos praelibati census pro Septem marcis argenti, quorum Arnoldus solvet septem solidos, et Otto residuos Septem solvere tenebitur annuatim, dantes eis liberam potestatem, tarn de tritico, quam de denariis ordinandi, quidquid placuerit in ecclesia Misnensi. Dicti vero Conradi praefatos quatuordecim solidos ad anniversarium magistri Conradi archidiaconi Nysicensis bonae memoriae assignarunt de nostra bona et libera volúntate. In cuius rei testimonium sigilli nostri, capituli nostri, Johannis praepositi Wrcinensis et cantoris praesens scriptum sigillorum appensionibus duximus muniendum. Actum et datum Misnae anno domini millesimo ducentésimo nonagésimo secundo, próxima dominica ante festum beati Martini.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen. An Pergamentstreifen hängen die wohlerhaltenen Siegel des Capitels, des Decans Sifrid, des Propstes Johann (eine Rose, von welcher nach 4 Seiten Lilien ausgehen [Um schrift: S. Johannis: prepositi AVvrcinensis; unter der Rose: Factum anno domini M. CC. LXXI.] und des Cantors Heideureich (Adler mit Heiligenschein).
COD. DIPL. SAX. 11. 1. 32
24:
No! 309. Um 1292.
Venerabili in Christo patri ac domino W. episcopo Misnensi burgcnses in Vrose et Seonebeke, Calue et Bareboye cum omni reverentia et honore quicquid possunt obse- quii et honoris. Dominationi vestrae attentius duximus supplicandum, quatenus propter deum et iustitiam vestram piam et bonam volnntatem convertere dignemini, ut in civi- tate vestra Perna consuetudinem hactenus observatam nobis super nostris mercimoniis vendendis, videlicet super sale in foro vendendo obtincamus et in emptione lignorum ad hospites, et non in huiusmodi consuetudine rationabili inpediamur, sed vestram promotionem in hoc potius sentiamus. Propter hoc nos ad vestra servitia habebitis promptiores, volnntatem vestram nobis petimus remandari. Omnes isto sigillo videlicet Theoderici sculteti de Vrose utimur ista vice.
Nach dem Orig. im K. Haupt - Staatsarchiv zu Dresden, in Briefform. Das von aussen aufgedrückt gewesene, schildförmige Siegel ist bis auf wenige Wachssnuren verschwunden.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 286, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/c73a75d1-b189-4a90-92dc-27bbfa2ae429/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success