Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 307, S. 316
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 307, S. 316


No. 331. 1299. 14. Aug.
Wenceslaus dei gratia rex Boemiae, dux Cracoviae et Sandomeriae marchioque Moraviae ac sacri Romani imperii per terras Misnensem, Orientalen! et Plisnensem
261
vicarius generalis. Inste petentium desideria non immerito sunt effectui mancipanda, maxime cum id petitur, per quod cultus divinus, cui debetur favor plurimus, adau- getur. Pétente siquidem a nobis nobili viro Meinhero Misnensi burgravio, ut in villa Cethen iuxta Lomatz") sex maldra siliginis et totidem hordei, unum maldrum avenae et unum modium papaveris, in villa quoque Clanczchuwitz iuxta Ganamb) viginti modios tritici et totidem hordei, quatuor modios humuli et quatuor solidos denariorum Vriber- gensis monetae annuae pensionis in districtu Misnensi sita, quae a Romano imperio et a nobis tenebat in feodum, resignatione praedictorum bonorum per eum iam libere nobis facta dignaremur dare ecclesiae Misnensi, ut perpetua instituatur ibidem sacerdotalis vicaria, in qua perpetuo benefactorum memoria peragatur. Nos praedicti burgravii precibus favorabiliter utpote rationabilibus inclinati, praedicta maldra et modios tritici, siliginis, hordei, avenae ac humuli et solidos denariorum Vribergensium auctoritate nobis commissa damus eidem ecclesiae, ut in ea de ipsis constituatur sacerdotalis vicaria, prout superius est expressum. In cuius rei testimonium praesentes litteras exinde tied fecimus et maiestatis nostrae sigillis iussimus communiri. Datum Pragae per manus venerabilis Petri Basiliensis episcopi, praepositi Wissegradensis, regni Boemiae cancel- larii, principis nostri dilecti anno domini millesimo ducentésimo nonagésimo nono, décimo nono Kalendas Septem bris, duodécima indictione, regni nostri anno tertio.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem ziemlich wohlerhaltenen Siegel des Königs an Faden von rother und gelber Seide.
Hasche Magazin VIII. S. 407.
a) ZOthain, Par. Lommatzsch. b) Clanzsch wi tz, Par. Jahna
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 307, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/c7c4317d-b57c-4f36-86ce-b6572afbfe94/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success