Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 15, S. 75
No. 15. 996. (995). 6. Dec.
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina favente dementia rex. Notum sit omnibus in Christo fidelibus scilicet praesentibus et futuris, quomodo nos Г pro remedio animarum dilecti avi nostri simul et patris nostri nee non pro nostrae animae remedio more antiquorum imperatoriim et regum, nostra regali potestate Mis- nen8i episcopatui terminum posuimus nominando fines et determinationes locorum sicut infra tenetur. Ubi caput et fores aquae, quae dicitur Odera, inde quasi recta via usque ad caput Albiae, inde deorsum in occidentalem partem, ubi divisio et confinium duarum h regionum Béhim et Nisenin; ibidem ultra Albiam et per silvam in occidentalem partem usque ad caput Mildaé, et sic deorsum ambas plagas eiusdem fluminis, scilicet. prope occidentalem ripam Rochilinze, et sic usque dum Milta intrat in Albiam. Nee non ob hoc diximus in occidentali plaga, quia multae villae pertinent ad orientales urbes. Et sic sursum et ultra provinciam Nizizi ad eundem terminum sine dubio, пе? non in, ^altera parte Lusizi et Selboli, et sic usque ad civitatem Zulbiza, illam videlicet infra eundem terminum. Et inde in aquam quae dicitur Odera, et sic Odera sursum usque ad caput eins. Omnes vero qui infra terminum istum habitent, in omni fertilitate terrae frugum et pecudum, in argento, vestimento пе? non quod Teutonici dicunt ouar- capunga et talunga familiarum, insuper tota utilitate et in omnibus rebus, quibus mor- ?o taies utuntur diversis modis, decimationes, quae deo cuneta gubernanti debent ad Mis- nensem ecelesiam, primo deo, deinde sancto Johanni evangelistae beatoque Donato martyri dei universa dubietate procul remota persolvant, référant et reddant. Et si quis hoc praeceptum in remunerationem deo constitutum disvestire vel disrumpere tem- ptaverit, odium dei sanctorumque omnium incessanter habeat. Et ut haec nostrae regiae / potestatis donatio et constitutio nunc et in futuro firma et inconvulsa permanendo con sistât, hoc praeceptum inde conscriptum sigilli nostri inpressione signare iussimus manu- que propria, ut infra videtur corroboravimus.
Signum domni Ottonis (L. M.) magiii et gloriosissimi regis. (L. S.)
Hildibaldus episcopus et cancellarius vice Uuilligisi archicapellani recognovi.
Datum VIII. Idus Decembris, anno dominicae incarnationis DCCCCXCVI. indict. VIII. anno vero tertii Ottonis regnantis XIII. Actum in Eranconofurt féliciter amen.
Nach dem ürig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden; von dem aufgedrückt gewesenen Siegel sind nur einige Bruchstücke noch vorhanden. — Die Jahreszahl 99G erregt, obschon Indiction und Regierungsjahr hiermit stimmen, desshalb Bedenken, weil Otto bereits am 20. oder 21. Mai d. J. in Rom als Kaiser gekrönt worden war. König Otto war dagegen am 9. Dec. 995 in Frankfurt.
Köhler cod. dipl. Lus. I. Anh. S. 5.
22
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 15, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/c929d241-1190-4c19-ba61-07eb5c254754/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success