Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 70, S. 121
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 70, S. 121


No. 70. 1203. 18. Juli.
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis tiliis .. maiori praeposito Halber- stadensi. . Seburgensi et. . saneti Wiperti in Nienburc praepositis Magdeburgensis et Halbcrstadensis diocesum salutem et apostolicam benedictionem. Causam quae inter vene- rabilem fratrem nostrum . . . episcopum ex una parte et dilectos tilios B. et T. Wicinenses
9*
G8 —
praepositos et quosdam canónicos Misnenses ex altera super locatione quatuor praeben- darum et quibusdam aliis vertitur, vobis de procuratorum utriusque partis assensu duximus committendam. Quocirca discretioni vestrae per apostólica scripta mandamus, quatinus partibus convocatis audiatis bine inde proposita et causam ipsam appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observan. Testes autem" qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timoré subtraxerint, per censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perbibere, nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostólica impetratis. Quod si non omnes his exequendis potueritis intéresse, duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Ferentini XV. Kal. Aug. pontificatus nostri anno sexto.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem Bleisiegel an hänfener Schnur.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 70, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/cd3f4e20-ca81-434e-8691-addb0253ba4f/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success