Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 235, S. 253
No. 254. 1283. 6. Febr.
Burchardus nutu divino abbas, Henricus prior, totusque saneti Cellensis mona- sterii conventus ordinis Cysterciensis, omnibus pie in Christo viventibus et praesentem litteram intuentibus, cum sedulo orationum studio, prosperitatis statum in praesenti seculo et aeternae quietudinis gloriam in futuro. Quia sicut divina disponente Provi dentia fragilis est hominum vita, sic et eorumdem labilis esse dinoscitur memoria, ut ea, quae a tide dignis aguntur aut ex bonae tidei contractibus ordinantur, deticientibus bominibus ac labente tempore in oblivionem ducantur, si non scriptorum exemplis circa pósteros ob perpetuae recordations memoriam in testimonium relinquantur. Huius ergo rei causa est, quod nos universi et singuli nostri conventus et cenobii tenore prae- sentis paginae recognoseimus et cum protestatione generali publice profitemur, quod cum dictum nostrum monasterium, immo nos omnes et singuli, vice et nomine eiusdem monastcrii, tum propter immoderatam bospitalitatis pressuram frequentem, tum propter varia et irrecuperabilia prineipibus ceterisque terrae nobilibus impensa servitia fuisse- mus et adliuc simus adeo gravi depressi onere debitorum, quod usuris de die in diem nobis crescentibus ipsum debitum pro viribus nostrae possibilitatis nullatenus attenuari valeret, sed quadam vorágine se continua dilataret, in tantum, quod propter varios necessitatuin nostrarum defectus coneeperamus conventum nostrum distrahere et ad alia loca seu monasteria nostri ordinis singuli declinare. Et cum tarnen in huiusmodi perplexitate laboraremus haesitantes quid potius nobis congrueret faciendum, post inultos inter nos tractatus hábitos omnibus et singulis placuit et tutiiis а? utilius visum fuit, aliquas proprietatum possessiones nostri monasterii alienatione perpetua distrahere, quam possessionibus retentis post lapsuin temporis usurae usurarum nos involvi et in profundum debitorum sine spe relevaininis nos inmergí. Provida itaque ut diximus inter nos deliberatione habita, omnium et singulorum in hoc resedit consilium et volun tas, quod decern mansos, quos habuimus in villa Chagan"), infra Misne et Lomatz sita, cum indiens, servitiis neenon cum omnibus iuribus seu utilitatibus, quae nunc sunt aut in futurum poterunt provenire, et cum eadem proprietate et libértate, quem- admodum nos nostrumque monasterium eosdem mansos possedisse dinosciinur, per inodum alienationis perpetuae iustoque emptionis et venditionis interveniente titulo, eleganti viro et omni Providentia perspicuo, domino et magistro Gebehardo, illustris principia domini nostri marchionis Misnensis prothonotario, pro centum sexaginta et sex marcis argenti examinati in proprium vendidimus et venditos sibi liberaliter resi- gnavimus, nihil penitus iuris in his decern mansis nobis et nostro monasterio reservantes. Sed eo gratantius et libentius renunciationem voluntariam facientes, quia praefatus dominus et magister Gebehardus ipsos decern mansos deo а? venerandis beato Johanni
a) (l г о s rtkageii. Par. .St. Afra-
donavit. Praeiiominatam itaque pecuniae summam pro eistlem mansis a saepedicto magistro Gebehardo nos totaliter récépissé recognoscimus et profitcndo dicimus, in nostram et monasterii nostri utilitatem, utpote in solutionem praedictorum debitorum sine diminutione qualibet convertisse. Verum quia de eisdem decern mansis, prout agri fertiles sunt et infertiles, census solvitur inaequalis, a quibus, quibusve temporibus sit solvendus, in bis scriptis necessario duximus exprimendum. Martinus de duobus mansis solvit annuatim duo talenta et quinqué solidos et dimidium scocum ovorum. Item alius Martinus de duobus . mansis similem priori Martino solvit censum in denariis et in ovis; sed hi duo Martini de quatuor mansis suis ecclesiae et plebano in Blankenstein1') an um maldare siliginis annuatim nomine census solvunt. Item Gotfridus de duobus mansis duo talenta, octo solidos et unum scocum ovorum. Item Herman de duobus mansis tantum ut Gotfridus in denariis et in ovis. Item Petrus de uno manso solvit annuatim viginti et quatuor solidos et dimidium scocum ovorum. Item Bertoldus de uno manso tantum ut Petrus solvit in denariis et in ovis. Summa ergo totius census sunt duodecim talenta tribus solidis minus, et in die beatae Walpurgis dimidia pars buius census solvitur, residua vero dimidia pars in festo purificationis beatae Mariae Virginia est solvenda. Ne igitur super buiusmodi venditione seu aliena- tione ulli hominum in futurum dubium aliquod oriatur nee saltern nostris successoribus ulla prorsus obiectionis seu contradictionis de cetero materia relinquatur, praesentis instrumenti paginam pro nostrae voluntatis consensu conceptam, communi nostro et generali sigillo dignum duximus consignandam. Insuper necessarium esse cogitavimus et consensum et assensum adhibuimus, quod incliti ac illustris principie domini nostri Henrici marcbionis Misnensis, nec non et venerabilis patris et domini nostri Withegonis episcopi Misnensis sigilla in evidens testimonium sunt appensa. Testes huius sunt dominus Sifridus decanus, dominus Johannes praepositiis Wurzinensis, magister Con- radus archidiaconus Nysicensis, dominus Heidenricus cantor, dominus Theodoriciis prae positiis Budesinensis, dominus Conradiis thesaurarius, dominus Johannes praepositus in Hayn, et dominus Otto de Wittin arcbidiaconus Lusaciae, canonici Misnenses, dominus Conradus longue Thuringus, dominus Conradus de domina nostra, et dominus Gerboto, perpetui Misnensis ecclesiae vicarii, Henricus de Hunsberc, civis Vribergensis et quam pluies alii clerici et laici fide digni. Actum et datum in claustro Celia anno domini millesimo ducentésimo octogésimo tertio mense Februario in crastino beatae Agathae Virginia.
Nach dem Orig. im Stiftsarcliiv zu Meissen: an rotlieii und gelben seidenen Fäden hängen die Siegel des Abtes, des Markgrafen Heinrich (grosses Reitersiegel) und des Bischofs AVithego.
In Blankeusiclu bei WiUdruf, Eph. Meieren.
199
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 235, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/ce25e6a8-029b-4819-9545-908329cffce1/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success