Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 240, S. 260
No. 260. 1284. 5. Juni.
Venerabili in Christo patri domino episcopo ecclesiae Misnensis Otto et Con- radus dei gratia marchiones Brandenburgenses paratam in obsequendis omnibus volun- tatem. Quia causam, quae inter vos ex una et nos parte ex altera vertitur, venerabili domino Magdeburgensis ecelesiae archiepiscopo E. fratri nostro karissimo terminandam commisimus, volentes libenti et grato animo observare, quae inter vos et nos arbi trando statuent, etiam si grandia nobis diceret facienda, dominationis vestrae revereu- tiam duximus studiosis precibus exorandam, quatinus propter deum et totius servirii nostri intuitu duos canónicos de ecclesia Misnensi ad fratrem nostrum episcopum prae- dictum mittere subito dignemini in Magdeburg, ut eorum mediante consilio et auxilio omnem rancoris et dissensionis materiam inter nos habitam valeat terminare, hoc amore nostro attendentes, quod adhuc vobis poterimus servitia exhibere. Ut enim omnia, quae idem frater noster archiepiscopus arbitrando statuer it super huiusmodi causa, rata et grata teneamus, ad hoc nos praesentibus obligamus. Ad huius evidentiam praesentem litteram sigilli nostri munimine duximus consignandam. Acta et data sunt haec in Rogezt anno domini M0. CC". LXXXIIU0. in die sancti Bonifacii martyris.
Nach dem Orig. im К. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden; das Siegel fehlt.
Xo. 261. 1284. 26. Sept.
Nos Withigo dei gratia Misnensis episcopus recognoscimus et tenore praesen- tium publice protestamur, quod hereditatem salicti cum horto incluso, sito in Gisbots- leibin"), horto solvente autem annuatim ecclesiae sancti Stephani in Moguntia unum talentum Erphordensis monetae, a domino Gerhardo milite de Gisbotsleibin compara- vimus pro XI marcis argenti; quod salictum ad témpora vitae nostrae volumus possidere. Nobis autem de praesentis vitae medio evocatis, dictum salictum ecclesiae sancti Ste phani damus et legamus, volentes, ut ad ecclesiam ipsam, taniquam ad dominum et heredem proprium, pro remedio nostrae animae pure et simpliciter revertatur. In cuius rei testimonium praesens scriptum dictae ecclesiae dedimus sigilli nostri munimine roboratum. Datum Moguntiae anno domini M°. CC°. LXXXIV0. VIo. Kai. Uctobris.
de Gudenus cod. diplomat. П. p. 238.
a) Giaperilcban bol Erfurt.
205
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 240, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/ce27fd50-5e3e-45d8-9a8b-15aa384e34d6/charter>, accessed at 2024-11-13+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success