Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 330, S. 343
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 330, S. 343


No. 354. 355. 1313. 23. Apr.
In nomine domini amen. Wythigo dei gratia Misnensis ecclesiae episcopus universis Christi tidelibus, ad quos praesentes litterae pervenerint, salutem in domino sempiternam. Rationi congruit et inri consonum, ut ea quae in tempore aguntur, scripti testimonio perhennentur propter memoriam bominum, quae labilis est et caduca. Ea propter universis Christi fidelibus tarn praesentibus quam futuris cupimus esse notum, quod cum honorabilis vir Lutoldus de Gurwitz cantor nostrae ecclesiae Mis nensis, quatuor talenta Vribcrgensium denariorum in villa (Jana ad sanctum Gothar- dumR) sita, erga Nicolaum Cunkonis Misnensis ecclesiae canonicum et fratres suos pro XXXIIII"r scocis emerit ad anniversarium et ad testamentum ad veuerationes sanctorum praedicti Lutoldi cantoris in ecclesia Misnensi instituendos iusto emptionis titulo interveniente, quae quidem IIIIor talenta in Gana dictus Nicolaus Cunkonis et fratres sui a nobis in fcodo tenuerunt et in manus nostras libere resignarunt, saepe- dicto Lutoldo cantori donamus et appropriamus in dei nomine in bis scriptis, ac in Indus rei evidentiam pleniorem praesentem litteram nostri sigilli munimine duximus roborandam. Datum Misnae anno domini M°. CCC". XIIIo. IXo. Kalendas Maii feria IIIa. in crastino beati Gcorgii martyrisb).
Л) Jahns, Eph. Oschatz, b) Eigenthiimücher Fall einer mehrfachen_Irrung bei Angabe de« Datums. Der 23. April (IX Kai. Maii) Hei uamlich im J. 1313 auf einen Montag, nicht Dienstag (feria III., 24. Apr.), der dies crastinu» b. Georgii let aber stets der 2i. April.
288
Nos Heinricus praepositus, Heinricus decanos totumque capitulum Misnensis ccclesiae praefatam donationem ac appropriationem ratificamus et approbamus et prae- sentibus praebemus nostrum consensum ac voluntatem cum sigilli nostri capituli muni- mine liuic litterae roboratam. Ego vero Lutoldus cantor Misnensis ecclesiae prae- dicta ШГ'Г talenta in villa Gana ad sanctum Gotbardum sita ut superius est expres- sum in sanitate bona constitutus libere а? voluntarie ad anniversarium meum et ad festum beati Martini prout adliuc decrevero instituendum pariter et peragendum capi tulo Misnensi post mortem а? decessum meum lego et assigno, et do proprietatem cum omni iure, quod mihi competit in eisdem, praefato capitulo Misnensi perpetuis temporibus duraturis. In cuius rei testimonium huic litterae ac donationi meae sigil- lum cantoriae duxi praesentibus roborandam.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit den Siegeln des Bischofs, des Capitels und des Cantors Lutold (Adler mit dem Heiligenschein) an Pergamentstreifen.
An die Urkunde ist noch folgende andere angehängt:
Nos Theodericus, Petrus et Paulus fratres, filii quondam Th. Kunikonis beatae 2M* memoriae profitemur, quod venditionem quatuor talentorum apud sanctum Gothardum in (Jana per Nycolaum fratrem nostrum rite et rationabiliter celebratam cum honorabili viro domino Lutoldo cantore ccclesiae Misnensis ratam et semper firmam habemus praesentium testimonio litterarum. In huius evidentiam sigilla nostra apposuimus buic cartae.
An Pergamentstreifen Illingen die Siegel der drei Brüder. Ursinus Gesch. d. Domkirche S. 248.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 330, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/d05a6dbf-f676-460f-94d9-98d44f727ba6/charter>, accessed 2025-03-03+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success