Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 436, S. 445
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 436, S. 445


No. 468. 1353. 24. Jan.
Nos Johannes dei gratia episcopus ecclesiae Missnensis norum faeimus uni- versis praesentes litteras inspecturis, quod licet dudum dominus Petrus de Rythemycz quondam plcbanus in Lomatsch, dum ageret in humanis, apud nos in villa Slake- wycz") sex solidos grossorum annui census pro capitulo nostro Missenensi et anniver- sario suo in ecclesia nostra Missnensi peragendo comparasset, dictique sex solidi fuissent per nos dicto nostro capitulo assignati, tarnen quia aliquem censum in homi- nibus dictos sex solidos solventibus reservavimus, multociens exorta fuit inter nos et dictum nostrum capitulum materia dissensionis. Nos volentes omnis discordiae fomi- tem, prout nobis est possibile, penitus amputare, dictos sex solidos nobis resumpsi- mus, eosdem mensae nostrae et successorum nostrorum applicantes, et in locum
al Schlagwitz, l'ar. Mlieroln.
390
eorum molendinum situm in villa Pyscopiczb), quod annuatim in cenan solvit sex solidos grossorum cum dimidio, quatuor pullos et unam sexagenam ovorum dicto nostro capitulo liberum et exemptum ab omnibus exactionibus, precariis, talliis, anga- riis et perangariis et iurisdictione qualibet, iudicio supremo duntaxat excepto, quod nobis et nostris successoribus reservamus, assignavimus et donavimus, ipsumque molendinum in dictum nostrum capitulum cum omni iure, utilitate, honore, libértate et iurisdictione, iudicio tamen supremo, ut praemittitur, salvo, transtulimus et trans- ferimus per praesentes, renunciantes expresse pro nobis et'nostris successoribus prae ter iudicio supremo, ut praefertur, omnibus iuribus nobis et ipsis competentibus in molendino supradicto. In quorum omnium testimonium praesentem litteram scribi fecimus et nostri sigilli maioris appensione muniri. Datum et actum Stolpin anno domini M". CCCmo. LUI". XXIIIP. die mensis Januarii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Bischofs an einem von der Urkunde selbst zum Theil abgetrennten Pergamentstreifen.
h) Piskowitz, Par. Zehren.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 436, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/e6a7ac10-82e8-4363-9c29-c2390e7b70e1/charter>, accessed 2025-04-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success