Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 393, S. 402
No. 424. 1337. 14. Aug.
In nomine domini amen. Nos Nicolaus officialis praepositurae Misnensis cognitor causae decimalis vertentis inter discretos viros Albertum Echardi, Thomain et Petrurn Rcinhardi, perpetuos Misnensis ecclesiae vicarios, actores ex una, et stre- nuos milites Johannem et Theodericura de Schonenberg reos parte ex altera, debito iuris ordine obsérvate, quera dicta causa requirit, invenimus per ea, quae corara nobis proposita sunt bine inde et probata, iam dictos vicarios iustam habere causam ex eo, quod qüilibet mansus in villa Sczachow") exceptis tribus, qui plenam et integrara dant decimam, dimidium scocum siliginis et totidem avenae episcopalis decimae dare con- sueverat ex antiquo, etiam quia maior pars testium ipsorum de Schonenberg fatetur se dédisse debitara decimam de dimidio allodio vel de tote, sicut dicti repetunt actores in actis plenius ut apparet. Igitur cum saepe dicti milites de Schonenberg in dicta villa Sczachow duodeeim colunt raansos, sex rusticales et sex ad allodium pertinentes, de duodeeim mansis decimam, scilicet sex scocos siliginis et tantum avenae parvorum manipulorum vel tres scocos siliginis et tantum avenae magnorum manipulorum dare singulis annis tenebuntur. Et hoc de consilio sapientum diffiniraus et sententiando pro- nuncianius in nomine domini per praesentes, et ad solvendas expensas, quas dicti actores in lite fecerunt, dictos reos similiter condempnamus, taxatione tarnen earum nobis in posterum reservata. Lata est haec sententia Misnae in arabitu ecclesiae Misnensis anno dorn. M°.CCC°.XXXVIIo. in vigilia assumptionis Mariae virginis gloriosae, praesentibus honorabilibus viris ac dominis, Hermanno praeposito Budissinensis ecclesiae, Conrado de Nova Civitate, Michaele plebano in Dresden canonicis Misnensis ecclesiae, et Jacobo custode eiusdem ecclesiae ac discretis viris Hermanno de Cerin et Burchardo perpetuis vicariis eiusdem ecclesiae et aliis quam pluribus idoneis ac fide dignis.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen; an einem Pergamentstreifen hängen Bruchstücke des Siegels.
a) Znchochau, £ph. Oschatz.
347
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 393, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenI/ec4da6f9-24be-4e71-8a99-a740d98c02a3/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success