Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 150, S. 211
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 150, S. 211
In nomine domini amen. Nos Nicolaus dei gratia episcopus Misnensis tenore praesentium recognoscimus et dilucide protestamur, quod quia honorem, comodum et profectum nostrae Misnensis ecelesiae pariter et canonicorum singulariumque persona- rum eiusdem ecclesiae sincera fide et devoto animo in quibuscunque possumus bene- ficiis promovere intendentes, ipsamque ecclesiam et personas ex nostra liberalitatis bene- ficentia in suis libertatibus, gratiis, iuribus, privilegiis, consuetudinibus, observantiis, ordinationibus et statutis a felicis recordationis praedecessoribus nostris datis, concessis et eorum autenticis sigillis approbatis fovere et conservare feliciter cupientes, omnia privilegia, consuetudines, ordinationes et statuta et quaelibet alia, ut praemittitur indulta et indultas, nec non omnia et singula in eis contenta et contentas seu expressa et expressas in omnibus suis punctis, sententiis et articulis, ac si essent de verbo ad verbum praesentibus litteraliter inserta vel inclusae, praedictis ecclesiae Misnensi ipsiusque personis approbavimus, auctorizavimus, innovavimus et confirma- vimus et nihilominus auctoritate nostra ordinaria bona voluntate et de certa scientia in favorem dictarum ecclesiae Misnensis earumque personarum laudabiliter appro- bamus, ratificamus, auctorizanius, innovamus et praesentibus inviolabiliter permansura vel permansuras firmiter confirmamus, volentes et data fide promittentes omuia et singula praemissa irrefragabiliter et inconcusse observare, et in nullo contra ipsas
174
vel ipsa directe vel indirecte verbo vel opere venire quovis modo harum, quibus sigillum nostrum, quo usi fuimus in nostro tunc episcopatu Lubicensi appendendum duximus, testimonio litterarum, ita tamen, quod quam primum nos habere sigillum autenticum contigerit, hanc paginam transcriptam et innovatam eodem sigillo auten- tico volumus et debemus denuo sigillare et sigillatam tradere dominis . . praeposito, . . decano et capitulo supradictis. Datum anno domini millesimo CCC°. LXXIX°. die decima nona mensis Martii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel (der Bischof, unbedeckten Hauptes, aufrecht stehend, halt in jeder Hand ein Wappenschild. Umschrift: S. NICOLAI: EPISCOPI: LVBICENS' f.) an einem Pergamentstreifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 150, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/0aa0b959-9be2-43f7-a097-dfd342ede49d/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success