Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 205, S. 279
In nom. dom. amen. Gum omnia sub sole consistentia etc. Hinc est quod nos Nycolaus dei et apostolicae sedis gratia episcopus Mysnensis — volumus esse
COD. DIPL. IAX. II. 8. 31
242
notum, quod cum in villis Prewdow, Priser et Piscopicz") in districtu Mogelin episcopatus nostri situatis iurisdictio alta et suprema in de et super omnibus et sin- gulis bonis et mansis, hominibus et censitis, finibus ac limitibus villarum praedicta- rum cum nonnullis servitiis consuetudinibus et iuribus aliis, specialiter etiam sex sexagenis grossorum cum vigintiquinque grossis Fribergensis monetae et vigintiocto pullis annuatim nobis solvi solitis, videlicet in villa Prewdow de septem mansis una sexagena grossorum et decem grossi cum XVI pullis super festo beati Mychahelis, et in villa Priser nomine census sex solidi grossorum et nomine precariae LV grossi cum duodecim pullis pro duobus terminis Michaelis et Walpurgis, in villa vero Pisco- picz de quatuor mansis et duobus hortis nomine census quatuordecim solidi grossorum et nomine precariae viginti grossi ad nos tamquam episcopum Misnensem et ad men- sam nostram episcopalem plenarie pertinerent, plura tamen etiam bona, immo omnia et singula alia in villis praefatis consistentia non ad nos nec ad mensam nostram episcopalem, sed ad capitulum ecclesiae nostrae Misnensis et singulares ipsius capituli et ecclesiae praedictae personas similiter proprietatis titulo pertinerent, et cum occa- sione iurisdictionis nostrae supremae antedictae ac servitiorum consuetudinum ac iurium nostrorum praedictorum, ac commixtionum seu permixtionum bonorum hincinde praescriptorum inter nos et capitulum nostrum antedictum dissensiones lites et conten- tiones saepissime nostris ac praedecessorum nostrorum episcoporum Misnensium tem- poribus non modicae fuissent exortae propter varias et diversas molestationes pertur- bationes et gravamina, quas et quae per advocatos et officiatos nostros et antecessorum nostrorum ibidem in Mogelin dictum capitulum aliaeque ipsius ecclesiae personae sibi in bonis et subditis eorum fieri creberrime asserebant et lamentabiliter continue pro- ponebant; ex quibus plurima hincinde personis et ecclesiae inconvenientia et pericula frequentius sunt secuta: quare ut huiusmodi dissensionis et contentionis materia hincinde ut praedicitur utique periculosa penitus et radicitus evelleretur et pax et unitas feliciter reformaretur, et tamen conditio mensae nostrae episcopalis non deterior sed potius melior redderetur, matura super hoc deliberatione cum dicto nostro capitulo aliisque nostris fidelibus diligenter ac sollicite praehabita commutationem et permu- tationem iurisdictionum censuum precariarum servitiorum consuetudinum [aliorumque iurium nostrorum] quibuscumque censeantur nominibus per nos in villis praedictis et qualibet illarum habitorum et hucusque possessorum cum dicto flostro cap[itulo pro aliis bonis] immobilibus aequipollentibus immo melioribus, et mensae nostrae episco- pali applicandis decrevimus faciendam. Et quia dictum nostrum capitulum in villa apud sanctum Gothardum in Gana duodecim sexagenas grossorum Fribergensium minus duodecim grossis annuorum reddituum, quas ab heredibus strennui quondam militis Nicolai de Maltycz in Borsenicz tunc residentis pro ducentis sexagenis gros- sorum Mysnensium et ultra rite et legitime comparavit ac sibi appropriari canonice procuravitb), nobis et mensae nostrae episcopali in restaurum et recompensam — iurium nostrorum praedictorum quorumcunque per viam verae permutationis et commutationis dare disposuit et decrevit, nosque pensata mensae nostrae episcopalis notabili utilitate ac nostri et successorum nostrorum episcoporum Misnensium fructuosa commoditate
a) Prlida, Par. St. Afra; Prlesa, ders. Far.; Piskowitz, Par. Zohren. b) Vgi. No\ 699. 700.
243
permutationem et commutationem praedictas duximus assumendas de unanimi et con- cordi eiusdem nostri capituli voluntate consensu pariter et assensu, et ob haec ex certa scientia, sponte et libere ex causa verae permutationis et commutationis omnem iurisdictionem altam et bassam, supremam et infimam in praedictis tribus villis et qualibet illarum in de et super omnibus et singulis bonis mansis hominibus et cen- sitis, in singulis finibus et limitibus illarum et cuiuslibet earum, neenon praedictas sex sexagenas XXV grossos censuum et precariarum cum praedictis XXVIII pullis, quam, quas et quos nos et antecessores nostri in villis praedictis habuisse dinoscimur, cum omnibus et singulis servitiis consuetudinibus ac iuribus aliis, etiam gastunge vulgariter seu quibuscunque aliis nominibus vocitatis, in dictum nostrum capitulum rite et realiter transtulimus et omnia praemissa eidem capitulo — univimus et per praesentes in ius et proprietatem eiusdem capituli — transferimus — renunciantes pro nobis et successoribus nostris omnibus et singulis supradictis et nihil iuris nec consuetudinis in praedictis villis et qualibet illarum nobis aut successoribus nostris antedictis aliquatenus reservantes, vendicantes tamen nobis et successoribus nostris ex causa permutationis praedictae similiter ius, proprietatem et plenum dominium bono- rum, censuum ac reddituum XII sexagenarum grossorum minus XII grossis in villa apud sanctum Gothardum in Gana praedictorum ad mensam nostram episcopalem in restaurum et recompensam omnium et singulorum praedictorum perpetue spectandorum, nullo etiam iure in eisdem dicto capitulo aut cuicunque alteri recognito nec quomodo- libet reservato. In quorum omnium testimonium praesentes litteras sigilli nostri appensione fecimus communiri. Datum et actum in castro nostro episcopali Stolpin anno domini M°. CCC°. nonagesimo tredecima die mensis Januarii.
Et nos Nicolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis recognoscimus, quod permutationi et commutationi praedictis omnibusque et singulis suprascriptis nostrum capitulariter et concorditer consensum adhibuimus et praesentibus adhibemus, — in testimonium praemissorum sigillum maius nostri capituli praesentibus appendentes.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem grosseren Siegel des Bischofs an einem Pergamentstreifen; das des Capitels fehlt.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 205, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/135b9c4a-b7c0-46f8-bd5f-c847a7d1e8bd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success