Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 272, S. 360
Innocentius episcopus — ad perpetuam rei memoriam. Etsi cunctis orbis ecclesiis etc. Dudum siquidem pro parte dilecti filii nobilis viri Wilhelmi marchionis Misnensis felicis recordationis Bonifacio papae VIIII. praedeeessori nostro exposito, quod licet olim ecclesia Misnensis, quae sub temporali dominio ipsius marchionis fore dinoscebatur, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ab eius primaeva fundatione et creatione libera et exempta ac sedi apostolicae immediate subiecta fuisset, tamen postmodum eadem ecclesia . . archiepiscopo Magdeburgensi pro tempore existenti metropolitico iure primo, et deinde . . archiepiscopo Pragensi etiam pro tempore exi- stenti cum legatus natus existeret iure legationis auctoritate apostolica per nonnullos Romanos pontifices extiterat subiugata in ipsius marchionis displicentiam et grande ipsius Misnensis ecclesiae libertatis detrimentum et gravamen; ac pro parte dicti
323
marchionis eidem praedecessori humiliter supplicato, ut eandem ecclesiam cum omnibus iuribus et pertinentiis suis nec non dilectos filios clerum et populum civitatis et dio- cesis Misnensis ab omni dominio et potestate Magdeburgensis et Pragensis archi- episcoporum et ecclesiarum de novo eximere et ad pristinum statum et honorem redu- cere dignaretur, idem praedecessor huiusmodi supplicationibus, ac etiam consideratione carissimi in Christo filii nostri Wenceslai Bohemiae tunc etiam Romanorum regia illustris eidem praedecessori super hoc scribentis inclinatus ecclesiam Misnensem nec non civitatem et diocesim praedictas cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ac huiusmodi clerum et populum civitatis et diocesis earumdem ab omni iurisdictione dominio et potestate, quibus archiepiscopis pro tempore existentibus nec non ecclesiis et capitulis Magdeburgensi et Pragensi praedictis communiter vel divisim sive iure metropolitico sive legationis aut alias quovis modo subesse noscebantur, auctoritate apostolica per suas litteras penitus exemit ac etiam liberavit, ipsasque ecclesiam Mis- nensem, civitatem et diocesim nec non clerum et populum ipsarum sub beati Petri et sedis praedictae ac eiusdem ecclesiae Romanae atque sua protectione suscepit, ac exemptas et immunes ac liberas esse voluit sibique et successoribus suis Romanis pontificibus canonice intrantibus ac dictae sedi immediate subesse, prout in dictis litteris plenius continetur. Postmodum vero praefatus praedecessor videlicet XI. Kal. Januarii pontificatus sui anno quartodecimo inter cetera revocavit et annullavit omnes exemptiones perpetuas per eum factas quibuscunque ecclesiis cathedralibus, et litteras suas super illis confectas decrevit esse irritas et inanes ac nullius roboris vel momenti. Cum autem sicut exhibita nobis, nuper qui dicto praedecessore sicut domino placuit sublato de medio fuimus divina favente clementia ad apicem") summi apostolatus assumpti, pro parte praefati marchionis petitio continebat, licet huiusmodi exemptio per eundem praedecessorem de dicta Misnensi ecclesia ut praemittitur facta potius restitutio pristinae libertatis quam exemptio dici mereatur, a nonnullis tamen dubitatur, exemptionem eandem sub dictis generalibus revocatione et annullatione comprehendi, pro parte ipsius marchionis nobis fuit humiliter supplicatum, ut super hoc providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur praedictas litteras ipsius praede- cessoris et contenta in eisdem auctoritate apostolica ratificantes et etiam approbantes, huiusmodi supplicationibus inclinati volumus et eadem auctoritate apostolica decer- nimus, huiusmodi exemptionem seu restitutionem in omnibus et per omnia in sui roboris firmitate permansisse ac permanere debere, revocatione et annullatione prae- dictis et aliis contrariis non obstantibus quibuscunque. Nos enim ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Datum Romae apud sanctum Petrum II. Non. Julii pontificatus nostri anno primo.
R"1 gratis. Jo. de Lyns.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden wie No. 782. Pelzel Lebensgesch. d. Kon. Wenzeslaus II. Urk. S. 32.
a) Dio Worte /utmtf — apicem stohen auf einer Rasur.
41*
324
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 272, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/1e7a6fb5-5642-44b9-8c6d-f5b807fb248d/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success