Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 68, S. 109
In nomine domini amen. Universis Christi fidelibus — Albertus Knut prae- positus, Theodericus de Gogch decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis salu- tem in domino sempiternam. Fons et origo etc. Cum itaque venerabilis pater dominus Benno, nostrae quondam ecclesiae praedictae gloriosus pontifex, qui in humanis adhuc agens multa gloriosa bella certaminis pro eadem ecclesia nostra, sponsa sua gessisse et tanquam murus pro eius iuribus et libertatibus in magna fidei et dilectionis con- stantia sedulo stetisse non ambigitur, per haec et alia praeclara merita patenter osten- dens zelum dei et domus eius insuperabilem habuisse, propter quae ipsum, licet nondum sanctorum decalogo per canonizationem militantis ecclesiae, cui de occultis iudicare denegatur, asscriptum trii1mphantis ecclesiae militiac et sanctissimorum con- fessorum numcro in celestibus aggregatum inmerito dubitatur, prout vitae ipsius in hoc seculo prodit historia, et miraculorum, quae ad tumulum eius divina ipsius
72 -
meritis operari sedulo creditur clementia, multitudo innumera attestatur, et q1famvis non in publico, in occulto tamen aliquem bonum hominem, quem scit vel credit esse sanctum, licet nondum per ecclesiam approbatum, venerari licite quisque potest iuxta sanctorum patrum traditiones et canonum instituta. Quamobrem honorabilis vir domi- nus Conradus Pruse, archidiaconus Lusatiae noster concanonicus, praedicti reverendi patris eiusque meritorum crebra meditatione affectus cordisque dolore tactus intrin- secus, quod in tanti patris anniversario obitus die nullum hactenus pro eius venera- tione stipendium interessentibus exequiarum suarum memoriae exstitit institutum, cum tamen circa plures ecclesiae nostrae antistites, quorum fortassis merita non tantam apud deum et homines gloriam meruerunt, id ipsum laudabiliter noscitur esse factum: idem dominus Conradus ad praelibati reverendissimi patris laudem et reverentiam, suaeque et progenitorum suorum animarum remedium et salutem, unum talentum denariorum Fribergensium, qui pro praesentis temporis cursu quatuor solidos grosso- rum Misnensium bonorum et dativorum faciunt, quique de quadam vinea sita in monticulo retro villam Czuczkewitz ex uno latere cum vinea Ticzkonis dicti Pregil et ex alio latere cum vinea Ticzkonis dicti Styzer confrontante, quam sua comparavit pecunia, in festo beati Donati episcopi et martyris, nostri patroni venerandi, annis singulis per possessorem dictae vineae solvi debent, ecclesiae nostrae in proprium dedit et donavit, in anniversario obitus die saepedicti reverendi patris aut eius festo, si unquam ipsum divina gratia canonizandum duxerit aut fecerit, ministrandum nobis- que humiliter supplicavit, quatenus ad roborandam et firmandam perpetuo sui propo- siti intentionem, statutum per quod nobis et successoribus nostris, capitulo et cano- nicis Misnensibus modum inponamus ministrandi idem talentum, facere curaremus. Nos itaque . . praepositus, . . decanus et capitulum praedicti memorati domini Conradi precibus tam piis tamque devotis annuentes de unanimi et concordi totius capituli nostri beneplacito et assensu statuimus et praesentibus statuendo ordinamus, quod praelibatum talentum per . . procuratorem capituli nostri pro tempore, qui alias mini- strationes in praedicta villa Zuczewicz sitas colligere et recipere consuevit, colligatur et recipiatur ac distribuatur per hunc modum, videlicet quod duae partes talenti eiusdem inclusa decima hospitalis et pretio campanatoris inter canonicos integratos et emancipatos, praesentes in vigiliis et missa defunctorum aequalibus portionibus divi- dantur, tertia vero pars vicariis perpetuis et temporalibus praesentibus similiter divi- denda inter se aequaliter relinquatur, adiicientes, quod si quis canonicorum aut vica- riorum praedictorum in vigiliis praesens fuerit et ibidem usque in finem vigiliarum non perseveraverit, simili modo si in missa fuerit et in ea usque dum commemoratio quae post missam pro defunctis fieri solet, totaliter perficiatur, iusto inpedimento ces- sante, in quo suam onerari volumus conscientiam, non persteterit, suae portionis mediam partem perdat inter alios ibidem perseverantes aequaliter dividendam, omnes etiam vicarii tam temporales quam perpetui, qui dictarum distributionum volunt et possunt esse participes, missas pro defunctis similes per omnia 1nissae, quae cum nota sollempniter decantatur, legere debeant illo die. Si quis autem hoc facere non curaverit cessante inpedimento legitimo, super quo similiter eius conscientiam onera- mus, perdat suae portionis medietatem, quae inter alios missam huiusmodi legentes
73
aequis portionibus dividatur. Supradicti vero talenti divisio seu ministratio in fine commemorationis defunctorum, de qua supra fit mentio, fieri debet et non ante ad finem, ut recedendi abinde occasio cuilibet subtrahatur. Ne autem oblivio quae erroris mater est, ullum in praemissis vendicare valeat sibi locum, praesens statutum sigillo nostri capituli autentico sigillari et effectum ipsius in libro mortuorum scribi fecimus in memoriam sempiternam. Actum et datum Misnae anno dom. millesimo tricente- simo sexagesimo sexto, feria sexta ante diem beati Viti et Modesti proxima, marty- rum beatorum.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Capitels an einem Pergamentstreifen. Dor. Asciani montes pietatis Rom. detecti p. 652 — 54.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 68, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/2553e5b9-7b60-4783-80e5-44adba887b3e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success