useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 215
Signature: 215

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
No. 723. 1391. (?) 4. Nov. B. Nicolaus entscheidet die Bechtsfrage, ob und tvelcher Antheil an Legaten fiir Kirchen deren Pfar- rern, bei der Stiftskirche zu Budissin den Capitularen zukomme.
Source Regest: Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 215, S. 290
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 215, S. 290

    Graphics: 
    x

    Nos Nicolaus dei et apostolicae sedis gratia episcopus Misnensis notum facimus universis et singulis praesentes nostras litteras inspecturis, quod a nonnullis nostris plebanis et eorum parrochialibus plurimis fuit in dubium revocatum de his, quae testator pro anima sua legat in ultima sua ecclesiis, qualiter fuerit inter plebanum et ecclesiam dividendum, petitumque fuit a nobis, ut praemissa declarare dignaremur. Nos praedecessorum nostrorum episcoporum, qui sic in suis synodis diffinierunt, ac ius commune quod inter plebanum et ecclesiam suam statuit observari vestigia inhae- rendo de consensu capituli nostri Misnensis tenore praesentium sic duximus decla- randum. Equidem verum est, quod plebanus secundum consuetudinem in dicta nostra

    253

    diocesi hactenus observatam de huiusmodi legato dimidiam habere debet portionem. Considerandum tamen est, utrum aliquid legatur plebano tantum aut aliquid ecclesiae tantum, aut simul ecclesiae et plebano. Si aliquid legatur plebano tantum, puta si legator vel testator exprimit, quod velit istud tantum esse plebano, quoquo casu ser- vanda dispositio testatoris et plebanus illud totum habebit. Si aliquid legatur eccle- siae tantum, tunc plebanus in illo legato habet vel habere debet dimidiam portionem, quia privata dispositio testatoris non potest generalem constitutionem canonis immutare. Nam nomine ecclesiae intelligitur plebanus, qui est caput ecclesiae, et ipse plebanus debet ali de bonis ecclesiae et non e converso debet ali ecclesia de bonis plebani sive praelati. Et plebanus potest habere proprium sine ecclesia, sed ecclesia nihil habet, quod non tenetur communicare suis ministris. Si vero relinquatur ecclesiae et plebano simul aliquid de tali, est inter eos aequalis divisio facienda. Sed si aliquid legatur plebano et aliquid ecclesiae, tunc de iure communi sive sint aequalia sive inaequalia essent legata, reducenda essent ad canonicam divisionem; sed de consuetudine hacte- nus quae de iure habenda est, in optione erit plebani an velit dispositioni testatoris esse contentus, an dare suum legatum et cum ecclesia aequalem facere divisionem. Simili modo declaramus et pronunciamus inter capitulum Budissinense, ut vitrici cives et parrochiales ecclesiae praedictae per omnia ut praefcrtur in singulis punctis prae- fatam tenere declarationem et specialiter quod testamenta quae fiunt pro fabrica ecclesiae sancti Petri in Budissen dividi debent inter canonicos capitulares integratos eiusdem ecclesiae et vitricos eiusdem aut cives seu alios quoscunque, quorum interest vel sua creditur interesse iuxta modum et formam superius expressam. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum duximus appendendum. Datum Misnae anno domini M°CCC° nonagesimo die quarta mensis Novembris.

    Nach Grundmann cod. dipl. episcop. Misn. V. fol. 1198 im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden, wo irriger Weise als Jahr der Ausstellung in den Schlussworten 1399 (nonagesimo nono) angegehen ist. Da B. Nikolaus im Fehr. 1392 verstorben, ist die Urkunde wahrscheinlich 1391 ausgestellt worden.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.