Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 199, S. 273
Nos Nicolaus decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis tenore praesen- tium publice profitemur, quod quia census et bona, quos et quae olim in villa Zcucz- kewicz districtus Drezdenensis proprietatis titulo tenebamusa), de quibus etiam non- nullae ministrationes pro quibusdam festivitatibus et anniversariis fieri consueverant, ex certis causis ad haec nos moventibus alienare curavimus et alienavimus cum effectu, nonnullas etiam pecunias tam ab ecclesiae nostrae personis, quam aliis Christi fide- libus pro emptione et comparatione censuum et bonorum in Magna Prusb) districtus Misnensis et apud sanctum Gothardum in Gana") villarum recepimus pro ministratio- nibus in certis similiter festivitatibus et anniversariis ac alias iuxta earundem perso- narum offerentium devotionem et affectum inde faciendis, et ob id ad recompensam et satisfactionem omnium praedictorum ex debito utique teneamur, quare certo super hoc per nos indicto capitulo et vocatis omnibus qui fuerant evocandi, omnibusque et singulis qui voluerunt et potuerunt commode interesse nobiscum capitulariter congre- gatis, de unanimi — consensu — recompensam et satisfactionem praedictas de cen- sibus et bonis in Magna Prfis et apud sanctum Gothardum villis suprascriptis — decrevimus et praesentibus decernimus faciendas per modum qui sequitur infrascriptum. Procurator enim sive collector bonorum in Magna Prus, qui pro tempore fuerit, in anniversario domini Fredrici de Milticz praepositi Wurczinensis videlicet XVP die mensis Januarii unam sexagenam cum dimidia, et in anniversario strenui Ernfridi de Slinicz scilicet secunda die Decembris sex solidos grossorum, neenon in anniversario domini Tymonis decani Misnensis tertia die Decembris sex solidos grossorum in festoque beati Nicolai unam sexagenam grossorum annis singulis bonis de eisdem mini- strabit. Procurator vero sive collector bonorum apud sanctum Gothardum in octava beati Johannis evangelistae ante portam latinam, et in octava beati Donati patrono- rum nostrorum, in qualibet octavarum illarum quatuor solidos cum sex grossis, nec- non in festivitate beatorum Fabiani et Sebastiani martyrum unam sexagenam cum dimidia, et in commemoratione parentum domini Ramfoldi de Polenczk concanonici nostri et post ipsius decessum in ipsius anniversario, videlieet penultima die Januarii unam sexagenam cum dimidia, in festo etiam beatorum Philippi et Jacobi apostolorum quatuor solidos grossorum et in festo sanctae Marthae hospitae Christi sex solidos grossorum, neenon in anniversario domini Nicolai de Gana, scilicet in vigilia beati Bartholomei sex solidos grossorum, vicario etiam perpetuo altaris beatae virginis iuxta tumbam beati Bennonis, qui pro tempore fuerit, in festo beati Martini unam sexagenam et rectori capellae beatae Margarethae in castro Misnensi in eodem festo XVIII grossos annis singulis de bonis ministrabit supradictis. Distributio autem et divisio omnium ministrationum praedictarum et cuiuslibet illarum fiet per modum in
a) VgL no. 616. b) Vgl 11°. 684. c) Vgl. No. 700.
30*
236
libro mortuorum ibidem plenius annotatum. De superfluis censuum et reddituum bonorum omnium praedictorum ratio nostro capitulo fieri debebit per procuratores seu collectores eorundem suprascriptos, ut est moris. In quorum omnium testimonium ac praesentis ordinationis certitudinem pleniorem sigillum nostri capituli praesentibus duximus appendendum. Datum et actum Misnae anno domini M°. CCC°. LXXX° nono XXIXa. die mensis Januarii.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem grosseren Siegel des Capitels an einem Pergament-
streifen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 199, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/88140609-525a-4707-8cab-998eb81635f7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success