Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 99, S. 149
In nomine domini amen. Noverint universi, ad quos praesens pervenerit publicum instrumentum, quod anno domini millesimo ccc° septuagesimo indictione octava pontificatus sanctissimi in Christo patris domini ac domini Urbani divina pro- videntia papae quinti anno vni°. xxina. die mensis Maii paulo post vesperas honora- bilis vir dominus Conradus Pruze archidiaconus Lusatiae in ecclesia Missnensi, in camera dormitionis suae in mei notarii publici et testium infrascriptorum praesentia constitutus quandam litteram in pergameno conscriptam uno sigillo in pressula de pergameno facta inpendenti sigillatam exhibuit et produxit, requirens me notarium subscriptum, ut litteram eandem de verbo ad verbum nihil addendo vel minuendo fideliter transsumerem et in formam publici redigerem instrumenti. Cuius quidem litterae tenor sequitur in hunc modum: Nos Wenczeslaus — No. 575 — Andreae apostoli. Forma vero sigilli erat rotunda, de simplici cera alba facta et in pressulis de pergameno appensa, in quo quaedam imago regem repraesentans coronam in capite, in dextra autem ceptrum et in sinistra pomum gerens in solio regio sedere videbatur, in cuius medio septem scuta circum circa sculpta apparebant et in eius circumferentia hae litterae legebantur: Wenczeslaus quartus dei gratia Boemie rex Brandemburgensis
112
et Lusacie marchio Luczeburgensis et Slezie dux: in dorso vero sigillum parvum de cera rubea factum, in quo scutum de figura leonis in medio, figura aquilae caput duplex habentis apparebat, inpressum erat. Acta sunt haec anno etc. quibus supra praesentibus providis et discretis viris domino Michahele Lempkini de Gubyn perpetuo vicario ecclesiae Missnensis supradictae, Johanne de Gotha clerico Mogunt. diocesis et Petro de Wizenuelsz Nuenburgensis diocesis testibus ad praemissa vocatis specia- liter et rogatis.
Et ego Johannes de Malow clericus Brandemburgensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius supradictae litterae exhibitioni requisi- $ tioni ac omnibus aliis praemissis dum sic agerentur et fierent una cum 1 praenominatis testibus praesens interfui eaque sic fieri vidi et audivi, eandem g quoque litteram de verbo ad verbum nihil addendo vel minuendo propria S: manu transsumpsi publicavi et in hanc formam publicam redegi meisque nomine et signo consuetis signavi rogatus specialiter et requisitus in testi- monium praemissorum.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen.
Worbts neues Archiv f. d. Schles. Gesch. Bd. L S. 313 — 17.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 99, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/a3e44511-9933-4601-890e-3ca5a3301ee1/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success