Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 30, S. 72
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 30, S. 72
![00000072.png](http://images.monasterium.net/img/collections/StiftMeissenII/00000072.png)
Innocentius episcopus etc. venerabilibus fratribus ... archiepiscopo Magdebur- gensi, et . . . Wratislaviensi ac ... Misnensi episcopis salutem etc. Dominus noster Jhesus Christus etc. — Sane, sicut petitio carissimi in Christo filii nostri Caroli Roma- norum imperatoris semper augusti nobis exhibita continebat, licet certum festum de corona ad honorem eiusdem domini nostri iam diu ordinatum in ecclesiis cathedralibus partium Saxoniae celebretur, tamen in locis ordinis fratrum minorum et in monasteriis monialium ordinis sanctae Clarae dictarum partium minime celebratur: Quare pro parte dicti imperatoris fuit nobis humiliter supplicatum, ut celebrandi huiusmodi festum in eisdem locis et monasteriis personis locorum et monasteriorum praedictorum licen- tiam concedere dignaremur. Nos igitur, qui eiusdem salvatoris nostri laudum prae- conia extolli intentis desideriis affectamus, huiusmodi supplicationibus inclinati, frater- nitati vestrae, de qua in his et aliis specialem in domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus, quatenus, si non est aliquod canonicum quod obsistat, universis et singulis fratribus locorum et monialibus monasteriorum praedictorum, et praesidentibus eisdem locis et monasteriis tam praesentibus quam futuris auctoritate nostra concedatis, ut in praedictis locis et monasteriis huiusmodi festum ita solenniter agere possint, sicut in ecclesiis cathedralibus peragitur antedictis. Datum Avinione V. Idus Octobris anno octavo.
Ex Reg. orig. An. VIII. Tom. XXIV. cod. chart. fol. 39 in Vett. Monum. Polon. et Lithuan. hist. illustr. ed. Theiner. T. I. p. 606 sq.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenII/a6283893-0b02-4b9d-89a5-9a4b59b30cae/charter>, accessed 2025-02-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success