Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 270, S. 358
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 270, S. 358


In nom. dom. amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo quadringentesimo quinto indictione tertia decima die vicesima tertia mensis Maii hora tertiarum vel quasi pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Innocencii divina providentia papae septimi anno eius primo in cappella castri Stolpen Misnensis diocesis constitutus personaliter reverendus in Christo pater et dominus dominus Thimo episcopus Misnensis in mei notarii publici testiumque praesentia subscriptorum quandam bullam sanctissimi in Christo patris et domini domini Innocencii papae
321
praedicti more Romanae curiae bullatam, in cordulis canapinis pendentem, sanam et integram, non rasam, non abolitam, nec in aliqua sui parte suspectam, sed omni prorsus vitio et suspicione carentem exhibuit et in medium produxit, requirens me notarium publicum subscriptum, ut eandem transsumerem atque in publici instrumenti formam redigerem ac eius sigilli appensione communirem, ut eidem ubique locorum fides plenaria posset adhiberi. Cuius quidem bullae tenor per omnia de verbo ad verbum sequitur et est talis:
Innocentius episcopus — No. 775 — pontificatus nostri anno primo. Acta sunt haec anno — praesentibus honorabilibus et discretis viris domino Wilhelmo Bruxs presbvtero, Nicolao Grymmis clerico et Nicolao camerario praedicti reverendi in Christo patris et domini Thimonis episcopi laico, Misnensis Mersebur- gensis et Pragensis diocesium, testibus ad praemissa vocatis rogatis et requisitis.
Et ego Nicolaus Schonebier de Bisschofswerde clericus Misnensis <§' diocesis publicus imperiali auctoritate notarius — praesens transsumptum ex I originali bulla fideliter receptum — confeci — signoque nomine et cogno- | mine meis solitis et consuetis una cum appensione sigilli praedicti reverendi P: patris de ipsius mandato consignavi, requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden. Das Siegel ist abhanden gekommen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 270, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenII/b023d05b-d6b8-4b95-94e5-9908277e3f9c/charter>, accessed 2025-02-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success