Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II Band, Nr. 285, S. 374
Noverint universi et singuli praesentem paginam inspecturi, quod nos Wen- czeslaus praepositus, Johannes decanus, Caspar de Schonenberg praepositus Wurczi- nensis, Nicolaus de Gubin archidiaconus Nisicensis, WaItherus de Kokericz archidia- conus Lusaciae, Nicolaus Czigeler custos, Zacharias Sluter praepositus Haynensis, Nicolaus de Heynicz cantor, et Stephanus M^oir canonici ecclesiae Misnensis capitulum repraesentantes recognoscinius publice per praesentes, quod cum aliqui canonici eccle- siae nostrae maiores et minores praebendas tam ex ordine receptionis, quam etiam permutationis expectantes a praedecessoribus nostris et nobis recepti iuxta consue- tudinem ecclesiae nostrae solitam et inviolabiliter observatam hactenus et praescriptam,
337
quorum nomina in antiqua matricula fuerunt contenta, de hac luce decesserint et cesserint aliqui, quod anno domini millesimo quadringentesimo septimo sabbato ante assumptionem virginis Mariae, quae fuit mensis Augusti dies XIII", certum propter hoc fuit indictum capitulum vocatis vocandis, qui huiusmodi capitulo voluerunt ac potuerunt commode interesse. In quo praesentibus et consentientibus super ordina- tione novae matriculae, receptionis et ordinis canonicorum infrascriptorum faciendae unanimiter concordavimus. Quem quidem ordinem in praefato capitulo capitulariter propter hoc congregati recognoscimus decernimus et invenimus esse talem: Primus quidem ad maiorem praebendam ordinarius fuit et est Johannes Malticz de Windis- schenbore; secundus vero ad maiorem praebendam est Hermannus Rostog, qui asse- cutus est minorem praebendam Lodwici Wiswecke; tertius ad maiorem est Conradus de Schonenberg, qui habet minorem praebendam quondam Philippi Busmans; quartus ad maiorem praebendam est dominus Jodocus Karlewicz de Friberg, qui habet mino- rem praebendam domini Nicolai de Rotenburg; quintus fuit Rudolphus de Plaunicz, qui nunc habet maiorem praebendam quondam domini Andreae Grauwen sibi ex dimissione domini Nicolai de Rotenburg ordinarie assignatam, eo quod praecedentes expectantes pro ista vice supersederunt; sextus ad maiorem est Franciscus Monetarii, qui habet minorem praebendam domini Waltheri de Kokericz nunc episcopi Merse- burgensis; septimus est Franciscus Mitteltor, qui habet minorem praebendam Otten- dorfs; octavus ad maiorem praebendam est Nicolaus Tubenheim, qui habet praebendam minorem Rudolphi de Plaunicz, quam habuit ex dimissione domini Petri Sparnows; nonus Nicolaus Rotenburg, qui ex gratia fuit reeeptus per capitulum, et est primus expectans ad minores praebendas; decimus Johannes de Waldinberg, qui est secundus ad minores praebendas. Et nos Wenczeslaus praepositus, Johannes decanus totumque capitulum ecclesiae Misnensis dictis ordinariis nostris seu expectantibus, ut praemit- titur ordinatis et locatis, ne in posterum error aut aliqua ambiguitas insurgeret in servitio faciendo aut assecutione maiorum praebendarum quantum ad receptionem seu ingressum, declaravimus et praesentibus unanimiter declaramus, quod quicunque mino- rem praebendam adeptus fuerit ex ordine sive ex permutatione aut ex libera resigna- tione, non praebendatum praecedere debet in servitio faciendo secundum ecclesiae nostrae consuetudinem et in assecutione maiorum praebendarum. Datum Misnae in domo ecclesiae nostrae, ubi actus capitulares fieri consueverunt anno domini ut supra, maiori capituli sub sigillo.
Post hoc anno domini M°. CCCC° octavo receptus est in canonicum Johannes Polenczk filius Francisci de Polenczk, postea vero eodem anno receptus est in canonicum Paulus Fust, filius Jo- hannis Fiist, civis Misnensis. Item post hoc anno domini millesimo CCCC° nono receptus est in canonicum magister Hartungus de Cappel, postea vero eodem anno receptus est in canonicum Hel- fridus Schindeler. Post hoc anno domini M°. CCCC XII receptus est in canonicum Hinricus KaraS. Item post hoc anno domini millesimo CCCCXVI feria sexta post Elizabeth Caspar de Schonen- berg fuit receptus in canonicum, et eodem die fuit sibi assignata minor praebenda, quae vaca- bat vigore permutationis Conradi de Schonenberg. Item post hoc anno domini M°CCCC°XVIH feria quarta post decollationem Johannis baptistae Poppo de Kokericz fuit receptus in canonicum. Item eodem anno domini M° CCCC XVHI°, in die sancti Thomae Nicolaus filius Nicolai Prolus de Dresden in canonicum est receptus. Item anno domini M°. CCCCXX° mensis Februarii die
COD. DIPL. SAX. II. 43
338
XXa. receptus est in canonicum Biccius, filius Mathie Boydeke de Torgow. Itcm anno domini M°. CCCCXX" mensis Novembris die XVI. receptus est in canonicum Heinricus Viczthum de Erfordia.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Siegel des Capitels an einem Pergamentstreifen, mit Nachtragen bis zum J. 1420. die von verschiedenen Handen geschrieben hier mit kleinerer Schrift gedruckt mit- getheilt werden.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen II, ed. Gersdorf, 1865 (Google data) 285, in: Monasterium.net, URL </mom/StiftMeissenII/eea18a9a-342f-45af-a04b-28f248c67e5c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success