Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 26, S. 75
Innocentius episcopus seruus seruorum dei . Dilectis fi- lys fratribus ordinis fratrum Minorum prebiis*) in Terras Sar- racenorum, Paganorum aliorumque infidelium proficiscenti- bus . Salutem et apostolicam benedictionem . Animarum sa- lutem desiderio feruenti querentes auctoritate uobis presen- tium indulgemus ut cum in Sarracenorum et Paganorum alio rumque infidelium terra fueritis liceat uobis Christianis ibi dem morantibus confessione peccatorum suorum audita peni- tentiam salutarem iniungere ac ipsis si aliquibus excommu- nicationis sententys sint astricti iuxta formam ecclesie ab- solutionis beneficium exhibere . Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire . Siquis autem hoc attemptare presumpse- rit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum . Datum Lugdunii iij. kalendas Iuny. Pontificatus nostrj anno Sexto.
Hártya, melyröl sárga és vörös selyem-zsinóron függ a kerek ólom- peosét. Eredetie a nemzeti múzeumkézirat-gyüjteményében. — Eddig ki- adatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 26, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/26009189-b9b8-461e-bae5-77703e1c27d6/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success