Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 55, S. 106
Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 55, S. 106
Excellentissimo domino ipsorum B(ele) dei gracia illus- tri Kegi vngarie, vniuersi nobiles de comitatu Zaladiensi incli- nacionem cum fideli famulatu . Recepimus litteras uestre Sere- nitatis cum omni reuerencia et honore ut decebat, inquibus no- bis Dabatis in mandatis, quod mortem Gregorii de Ond, et filii sui, ac Ioanka, cognati Kemeny, uobis rescriberemus, scisci- tantes et requirentes ueracissime, vnde cum uestris mandatis et preceptis obtemperare debeamus, sicut ueracius scire potui- mus, que manifeste sunt facta, iidem Gregorius super domo sua, filius suus, et Ioanka, per comitem Ponyt, et filium suum, indebite sunt interfecti, decudendo eosdem iuxta Equos, et lin- guas eorum de gutture excarentes (igy) reincidendo deporta- runt, et turpius seu orribilius sunt interfecti, quam uestre se- renitati sunt recitata, et que super morte super nos facta, cu- ram facitis diligentem, uestre serenitati grates referimus infini- tas, et cum fidelitatis opere, usque dum uiuimus cupimus dese- ruire, presentes, iuxta uestrum mandatum sub sigillo Dyonysii comitis Zaladiensis ad maiorem cautelam uestre serenitati des- tinauimus.
Hártya, zart alak, a felnyomott nagy kerek pecs¿tnck csak holye látható. Külczíme : Excellentissimo Domino ipsorum В. dei gracia illustri Regi vngarie. Eredetie a nemzeti muzeum kézirat-gyüjtoményóben. Eddig ki- adatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 55, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/7b5efaab-b5ad-4b82-8339-cd286a197819/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success