useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 97
Signature: 97

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
A vdczi kdptalan elött Ndndor-i Renald es Jakab, Iwan nevü /öldükbol 80 holdat dtengednek Meney Endrének, s ezen dtengedett rêszbirtoknak hatdrait megnevezik. 1278.
Source Regest: Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 97, S. 155
 

ed.
Current repository
Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 97, S. 155

    Graphics: 
    x

    �? Ь Kj

    Capitulum Ecclesie Waciensis omnibus christi fidelibus quibus presentes ostenduntur, Salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus perue- nire . Quod accedentibus ad nostram presenciam, ab vna parte Renoldo filio Gregory de villa Nandur, pro se, et pro Iacobo fratre suo vterino, ab altera vero Endre de Meney ; idem Re- noldus confessus est uiua uoce, quod ipse Renoldus, et dictus frater suus Iacobus, de terra eorum Iwan uocata, in comitatu Neugradiensi sita, super qua antea, quescio siue lis, inter ip- sos, et Endre de Meney, fuerat suscitata, dedissent per arbit- rium proborum virorum aparte terre dicti Endre, de Meney, octuaginta iugera, quodlibet iuger in longitudine octuaginta amplexus, cum mensura Regali in latitudine uero duodecim amplexus, mensurando, ipso Endre, et heredibus suis, iure per petuo, pacifice, eandem particulam possidendam, et quia cen tum et uiginti iugera, de eadem particula, quam modo prenotato, prefatus Endre, ab eisdem, Iacobo, et Renoldo habere debuisset, ipse Endre, quadraginta iugera propter bonum pacis, eis rela- xauit, recipiendo octuaginta iugera, prenotata, que octuaginta

    108

    iugera antiquis metis distincta sunt et notata . circa quas an- tiquas metas, nouas erexissent. Metarum autem cursus, partes taliter expresserunt . Primo incipiendo aplaga septemtrionali, circa terram Scud, in vniuerso, sunt quatuor terree capitanee mete . vna Endre de Meney, relique uero dictorum filiorum Gregory, et aliorum nobilium de villa Scud, Inde procedendo uersus plagam meridionalem, ad vnum potok, quod Zlatna uocatur, et transeundo ipsum potok, peruenit admagnam viam> et in ipsa via procedendo, peruenit ad duas metas, et in vna meta est vna arbor populus, a sinistris, a parte terre filiorum Gregory in alia uero aparte dextera^ a parte terre Endre, est arbor silícea . inde procedit directe, ad vnum Zurduk, et per uenit ad finem ville Iwan, vbi sunt due mete, vna noua et alia antiqua, abhinc dirigitur uersus plagam occidentalem, ad duas arbores pirus, que arbores sunt iuxta fluuium, quod uulgo di- citur fekete potok, et ipsum potok transeundo, sunt due mete terree . et ipsum fluuium ascendendo, peruenit ad vnum mo- lendinum, et iuxta molendinum sunt due mete terree . Abhinc procedit in terra arabile iuxta ipsum fluuium, et peruenit ad duas nouas metas, postmodum descendit ad terram Endre, de Meney supradicti et ibi terminatur . et hec omnia Stephanus de Helemche, homo palatini, et homo noster ad hoc deputati, afirmauerunt coram nobis consequenter . Incuius rei testimo nium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas . Anno domini M ? CC ? Lxx ? octauo . Presentibus tamen magistro Paulo lectore . magistro Andrea cantore, secundo Paulo sustode (igy) magistro anec Pestiensi, magistro Farcasio waciensi, magistro Nicoiao de Zigetfey archidiaconibus, et alys multis ibidem in ecclesia beate virginis humiliter deo famulan- tibus et deuote.

    Hártya, jeles alak, a vörös selyem-zsinóron függö áp peesét meg- egyezik a M. Tört. Táг VI. kötetében a 257-ik lapon közlöttel. Eredetie a Palásthy-Nedeczky csalAd levéltárában, Paláston, Faac. XXIV, No. 1326. — Eddig kiadatlan.

    109

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.