Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 16, S. 64
Nos frater Iacobus de monte Regali Magister humilis Domorum militie Templi per Hungariam et sclauoniam . memo-
rie commendantes — — — ulis quibus presens osten-
ditur . Quod accedens ad nostram presenciam Tadeus filius Miad nobis confessus est viua uoce, se vendidisse quandam t — — — quam — — cione de tolstouh precio comparauit a stanizlao fratre Mire, petro nepote eiusdem. Guna . petko
filio kucin . Zlouina . petrus filius Prihodo . egidio f
— — — Alexandro filio Gundak pro sex marcis sibi ab eodem plene persolutis de communi voluntate tocius eiusdem generacionis . tam sibi quam suis heredibus . heredumque suo- rum successoribus ad abendam tenendam iure ireuocabiliter possidendam. �?e�? sunt mete terre . ab oriente iuxta vn vbi stat keurusfa et tendit superius (ad) occidentem per medium vn magna quanti tate et exist (exit) ad unam arborem vlmis voca- tam vbi peruenit meta Dalec terram Tadei antedicti — — ad occidentem abinc tendit per unum creth ad aquilonem et peruenit ad unam arborem vlmis vocatam ad unum paruum Riuulum per quem tendit superius longo spacio et peruenit ad uiam de Koztanicha ad Dubicham venientem vbi stat arbor Grabor. Inde asscendit ad montem per uiam ad duas arbores
17
quercus vbi Sep et meta circumfusa . ubi conuicinatur terra Thadey antedicti . versus oecidentem deinde tendit per uiam magnam Sep uocatam longo spacio per metas et peruenit ad finem vnius monticuli ad duas metas. Inde declinat per unam collem versus ad septemtrionem per metas bona quantitate et peruenit ad arborem cerasi . vbi uocatur gradinouech ibi idem Tadeus conuicinus . Inde uersus oecidentem abinc reuertitur ad orientem vadit per metas et peruenit ad arborem vlmis. vbi meta circumfusa . deinde reuertitur versus meridiem per unam — — et peruenit ad arborem Grabor. Inde descendit ad unum Riuulum et per eundem riuulum tendit ad unum vznos versus meridiem et peruenit ad unum montem vbi stat arbor vlmis vocata vbi meta circumfusa. Inde tendit per berc per metas ad magnam viam Sep uocatam et peruenit ad unum quercum vbi meta . abinc tendit ad unam vallem. Inde uadit superius ad montem ubi stat quercus superius vineam wran vbi meta circum fusa . Abinc descendit infra per unam vallem et peruenit ad priorem metam. Ad cuius rej testimonium presentes litteras eidem contulimus ad perpetuam stabilitatem nostro sigillo munimine Roboratas. Datum Dobize. Anno Domini M? CC? — ragesimo.
Hártya, jeles alak, a peesét, mely vorös és sarga selyemzsinóron függött, hiányzik. Az irás számos penészfolt végett néhol olvashatlan. Eredetie a nemzeti múzeum kézirat-gyüjteményében. — Eddig kiadatlan.
20.
IV. Bela kirdly Dona-пak es testvéremek cserében t'óbb hont- es nógrdd-megyei földet ad. 1243. Bela dei gracia Hungarie , Dalmacie , Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex . Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem, in uero Salua- tore. De gestis Hominum grandis oriretur calumpnia, nisi per scripti memoriam rerum obliuio auferretur. Proinde aduniuerso^ rum noticiam tam presencium quam futurorum, Harum Serie
18
iiolumus periienire, Quod cum nos quandam possessionem, Dona, Wachik, Dubak et Tyba, qui nobis in domo nostre cel- situdinis fideliter curauerunt inseruire, Hyrenouch uocatam cum villis ad eandem pertinentibus in comitatu Nytriensi existentem, ab eisdem ablulissemus et Matheo magistro Tauarnicorum nos- trorum dilecto et fideli nostro contulerimus perpetuo possiden- dam promittentes predictis Dona, Wachyk, Dubak et Tyba, in consimili uel maiori concambio aliunde prouidere et ne per nostram excellenciam ex qua (regnic-)olis iusticia fieri con- sueuit, iniuria irrogetur, cum inde non debeat nassci iniuria vnde iura nascuntur recordatis nichilominus seruicys et fideli- tatibus eorundem Dona, Wachyk, Dubak et Tyba, qui nobis et regno in diuersis expedicionibus nostris exhibere curauerunt, propter que omni remuneracione digni essent, in concambium, seu permutacionem predicte possessionis eorumdem quasdam terras Castri nostri Huntensis Palahta, Nene et Kukesu uoca- tas, ipso iure ipsis metis et terminis distinctas quibus ab anti- quo ipsum Castrum nostrum Huntensem dignosscitur possedisse, ac quandam terram vduornicorum nostrorum in comitatu Neu- gradiensi sitam vzturgar uocatam, a potestate Castri exceptis penitus et exemptas, eisdem Dona, Wachyk, Dubak et Tyba, ac eorum Heredibus Heredumue suorum successoribus dedimus donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice possidendas et eosdem in corporalem possessionem omne ter- rarum predictarum per comitem Gregorium filium Mathie de Zeichen, sub testimonio Capituli Strigoniensis fecimus introduci. Vtigitur huius nostre donacionis seu commutacionis serie» robur obtineat perpetue firmitatis nec processu temporum inirritum per quempiam possit retractari presentes concessimus litteras duplicis Sigilli nostri munimine roboratas . Datum per manus discreti viri magistri Achillis prepositi al(bensis ?) aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M? CCf Quadragesimo tercio, Regni autem nostri anno octauo.
Hártya, joles alak, kettó's peeséte töredezett, s avúlt vörös es sárga selyemzeinórou függ. Eredetie a Dacsó család keszihóczi levéltárában. — Kiadta Fejér, Codex dipl. Tom. IV., vol. 1, p. 284. telre hibákkal.
19
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 16, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/b35829ef-cdb3-4887-88a1-a40696cac14b/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success