Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 30, S. 79
Alexander episcopus seruus seruorum dei.Dilectis filys . . Generali Ministro et fratribus ordinis fratrum Minorum. Salutem
et apostolicam benedictioncm. Cum non deceat uos implican negotys que cum mundo fugientes facti uoluntarie pauperes nudi sequimini nudum Christum deuotionis uestre precibus incli- nati Auctoritate uobis presentium indulgemus quod nullus delega tus uel Ordinarius Iudex ad faciendum citationes uel commissioncs recipiendas seu ad alia lites uel controuersias contingenta, in causis que coram ipsis traetantur uos compellere ualeat sine spe- ciali mandato Apostolice seJis faciente plcnam de indulto hu- iusmodi mentionem nec uos facere uel implere teneaminj quod super hys huiusmodi Iudices uobis duxerint iniungendum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et bea- torum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Anagnie v Idus Iuly Pontificatus nostrj Anno Secundo.
Hártya, jeles alak, a piros és sárga selyemzsinóron függött pe- csét hiányzik. Eredetie a nemzeti múzeum kézirat-gyüjteményében. — Ed dig kiadatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 30, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/b512baac-1d86-4346-b63d-8fdb5dab0e44/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success