Monumenta Hungariae Historica - Magyar Tortenelmi Emlekek, Nr. 130, S. 194
Andreas dei gracia . Hungarie . Dalmacie . Croacie . Rame . Seruie . Gallicie . Lodomerie . Cumanie . Bulgarieque Rex . Omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspec- turis salutem in omnium saluatore . Congruit regie maiestati propension diligencia suorum fidelium utilitatibus et commo- dis uigilare . eorumque deuotis peticionibus inclinari per quos corone regie commoda efficacius procurantur . Ad vniuerso- rum igitur noticiam tenore presencium, harum serie uolumus peruenire Quod accedens ad nostram presenciam comes . Her- bordus . filius Herbordi de genere Osl a nostra petyt maies- tate, ut priuilegium serenissimi regis Ladizlai karissimi frat- ris nostri patruelis super collacione cuiusdam terre castri Supruniensis Percel uocate, sibi traditum et concessum, ra tum habere nostroque dignaremus priuilegio confirmare . cuius quidem priuilegy tenor talis est: (L. föntebb a 131. sz. a.) Quia uero tantis idem magister . Herbordus, in expedicione tocius regni Hungarie generali contra dominum Albertum in- clitum ducem austrie . ad propulsandam regni nostri iniuriam ex omnibus regni climatibus conuocata, claris milicie titulis, tam in expugnacionibus castrorum quam , alias dimicando, inter dubios rerum euentus claruit actibus gloriosis . ut me rito Laudum preconys meruerit publice commendari, rebus
147
prospere gestis in antea presencia tam Lauda(bi)liter connec- tendo, ut ex nouis ministeriorum fasscibus teneremur merito ex regali munificencia ad antidora respondere, de baronum nostrorum consilio eiusdem peticionibus fauorabiliter annuen- tes, dictum priuilegium domini, regis Ladizlai fratris nostri karissimi de uerbo ad uerbum insertum presentibus ratum et gratum habentes, sibi et per eum suis Heredibus . Here- dumque suorum successoribus auctoritate presencium duxi- mus confirmandum . In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus duplicis sigilli nostri muni- mine roboratas . Datum per manus discreti uiri magistri The- odory Albensis ecclesie prepositi aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri . Anno Domini M? CCí nonagesimo primo Regni autem nostri anno secundo.
Hártya, jeles alak, a piros és sárga selyem-zsinóron függö kettó's pecsétnek csak kis töredéko van meg. Eredetie a nemzeti nruzeum kézirat- gyüjteményében. — Eddig kiadatlan.
Ferencz Kubínyi: Magyar Tortenelmi Emlekek, 1867 (Google data) 130, in: Monasterium.net, URL </mom/TortenelmiEmlekek/bf9f5c79-ece4-4da8-af2c-2faf333420b3/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success