Breslauer Urkundenbuch, Nr. 100, S. 110
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 100, S. 110


In nomine domini amen. Nos Heinricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratizlauie, omnibus in perpetuum tam presentibus quam futuris huius pagine testimonio volumus fore notum, quod constitutus in nostra presencia fidelis noster Heinricus de Waldov bona mentis et corporis valitudine et deliberacione preha- bita diligenti bona sua Schitenig nuncupata in districtu Wratizlauiensi sita cum omnibus suis vtilitatibus et pertinenciis, greniciis et metis, sicut suis gadibus cir- cumferencialiter sunt distineta, coque dominio, iure et libertate, quibus adipsum pertinebant temporibus retroactis, fidelibus nostris consulibus totique vniuersi- tati dicte ciuitatis Wratizlauiensis pro trecentis marcis grossorum regalium rite et racionabiliter vendidit, necnon ad manus ipsorum libere et spontanee resignauit abrenuncians nichilominus pro se et suis heredibus seu legittimis successoribus omni impeticioni, iuris accioni seu repeticioni, quibus gaudere possent in dictis bonis de presenti seu eciam in futuro. Nos vero dictam vendicionem gratam et ratam habentes predicta bona Schitenig cum omnibus suis iuribus et pertineneiis superius expressis prefatis consulibus totique vniuersitati dicte ciuitatis Wratiz lauiensis contulimus iure feodali perpetue possidenda. In cuius rei cuidenciam et robur hanc litteram nostri sigilli robore duximus muniendam. Datum Wratiz lauie in octaua beati Johannis baptiste anno domini millesimo trecentesimo decimo octauo presentibus nostris fidelibus Dithero de Drogus, Johanne de Swarcenhorn, Johanne de Porsniz, militibus, Alberto de Pak, Paschone Gersebeuwiz, Andrea Radag, Petro de Glogouia, Petro de Richenbach, Mathia de Mulnheym, ciuibus Wratizlauiensibus, et Johanne plebano deSwidniz, nostro protouotario, per quem presencia sunt conscripta.
Mit dem Siegel des Herzogs Heinrich VI.
97
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 100, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/11dc114e-0cb0-48b0-91bd-a30540f927e6/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success