Breslauer Urkundenbuch, Nr. 156, S. 151
Nouerint vniuersi presentes literas habituri, quod nos . . consules Wratiz- lauienses, prouisores in temporalibus monosterii beate Katherine virginis apud nos in Wratislauia, eiusdem monosterii summopere ad vtilitatis et profectus aug- mentum intendentes reuerendo patri domino Mathie, prouinciali Polonie ordinis predicatorum, cum instancia supplicauerimus, quatenus admittere dignaretur, quod vltra statutum numerum sexagenarium sanctimonialium monosterii predicti confir- matum prius per magistrum ordinis et sigillis ipsius nostrisque roboratum locari possent et recipi decem puelle, vt exinde defectus notabiles corrigi possent mo nosterii supradicti. Qui quidem dominus Mathias nostris annuens precibus suum ad hoc benignum prebuit assensum, videlicet quod vltra prefatum sexagenarium numerum recipere possumus et debeamus decem puellas non claudas, non cecas sed per omnia bene sanas, que non in habitu seculari educari et teneri debeant sed in habitu spirituali ordinis recipi et vestiri. Nec aliqua puella, cuiuscunque fuerit condicionis, recipienda non minus dare debeat nisi quinquaginta marcas denariorum et duas marcas certorum reddituum pro expensis, vestibus et aliis necessariis comparandis. De qua quidem pecunia curam diligentem adhibere pro- mittimus, vt in ipsius monosterii vsus et vtilitates vtiliter conuertatur, nec liceat nobis aut nostris successoribus . . consulibus, qui pro tempore fuerint, vltra pre fatum numerum in prefatum monosterium aliquam recipere puellam, nisi prius idem numerus per mortem decem sororum fuerit totaliter diminutus. lus eciam fratrum, quod ipsis super eodem competit monosterio, saluum conseruare promittti- mus et illesum, pro quo sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Wratizlauie anno domini milleskno ccc xxx septimo die crastina beate Thorothee virginis.
Das Siegel, welches an Pergamentstreifen hing, ist verloren gegangen.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 156, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/1af4737f-6191-4c73-afed-941cbb035271/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success