Breslauer Urkundenbuch, Nr. 35, S. 52
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 35, S. 52


In nomine domini amen. Sapienti factum est consilio, ut vertibilitati tem- poris, que de sui natura obliuionem parit et calumpniam, occurrant testimonia scripturarum, quarum informatione ueritatis cognicio facilius eluscescat. Nos igitur Heinricus, dei gracia dux Slesie, tenore presencium profitemur, quod de paterna beniuolentia, qua inclite recordationis karissimus pater noster dilectos ciues Wratizlauienses gratiose semper fouit et manutenuit, accipientes exemplarem for- mam et consimilem voluntatem eisdem ciuibus nostris deuocione et rationabilitate peticionis ipsorum moti concedimus et donamus, ut auetoritate presencium edifi care valeant et debeant sedecim stationes, in quibus panes vendi consueuerunt. volentes, ut omnem censum de hiis prouenientem perpetuo recipiant^et in opus et facturam poncium redigant et conuertant. Pro cuius rei testimonio et memoria sempiterna presens instrumentum eis dedimus de nostro iussu confectum et sigilli nostri munimine roboratum. Datum Wratizlauie anno domini m°cc°lx°x° primo in vigilia circumcisionis domini presentibus infrascriptis, videlicet domino Themone, iudice curie, domino Petro, prothonotario nostro, domino Symone Gallico, domino Eberhardo, magistro Vírico, canonico Wratizlauiensi, et aliis quam pluribus fidedignis.
An seidenen Fäden hängt das Siegel des Herzogs mit der Umschrift: S. HEN'RICI DEI GRA DVCIS SLESIE.
:v.i
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 35, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/1dd45685-f3cd-42db-b268-ae81f98816d5/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success