Breslauer Urkundenbuch, Nr. 133, S. 138
Nos Henricus, dei gracia dux Slesie, dominus Wratizlauie et in Glacz, re- cognoscimus singulis et publice protestamur vniuersis, ad quorum cognicionem peruenerit presens scriptum, quod veniens ad nostram presenciam fidelis noster, dominus Johannes Tzchamborii, miles dictus de Schiltberc, sanus mente et in bona sui corporis ualitudine sano ac maturo prehabito consilio suorum amicorum discretis viris et honestis fidelibus ciuibus nostris Wratizlauiensibus, Nicolao, Con rado et Henrico, fratribus, dictis de Wacenrode, omne ius suum, quod habuit in theoloneo aque apud Wratizlauiam et censum suum eiusdem theolonei, prout ipse habuit, tenuit et possedit multis temporibus retroactis pro centum marcis rite et racionabiliter obligauit atque coram nobis eisdem voluntarie resignauit. Nos itaque dictam obligacionem et uoluntariam resignacionem gratas, ratas ha- bentes et inuiolabiles predictis Nicolao, Conrado et Henrico de Wacenrode, fra tribus, ciuibus nostris Wratizlauiensibus, presentem litteram dedimus nostri sigilli robore communitam presentibus fidelibus nostris Ticzcone de Rideburc, Johanne de Colmas, Hancone Colneri, Gunthero de Krsisanowicz, Jeschcone de Smolcz, Hancone Engilgeri et domino Ottone de Donyn, nostro prothonotario, qui presen cia specialiter a nobis habuit in commisso, et aliis pluribus fide dignis. 'Actum et datum Wratizlauie feria sexta in die sancti Vincencii, martiris gloriosi, anno domini m°cccxx octauo.
Das Siegel fehlt .
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 133, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/294afd40-c8cb-4ac0-88a5-b6ff5894a780/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success