Breslauer Urkundenbuch, Nr. 222, S. 206
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 222, S. 206

In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter amen. Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator semper, Augustus et Boemie rex, ad perpetuam rei memoriam de innata nobis benignitatis clemencia condicionem et statum magistri ciuium, consulum ac communitatis ciuium ciuitatis Wratisla- uiensis, fidelium nostrorum dilectorum, desiderantes fieri meliores habito eciam respectu ad multiplicia probitatis merita necnon constantis fidei puritatem, quibus ipsi celsitudini nostre hactenus conplacere studuerunt et tanto poterunt amplius, quanto se de nostre liberalitatis gracia senserint uberius prosecutos ipsis ac dicte ipsorum ciuitati animo deliberato et ex certa nostra sciencia necnon auctoritate nostra regia Boemie concedimus, fauemus et graciosius indulgemus, quod panno- rum lineorum dealbacionem, que wlgariter „bleicha" nuncupatur, in eadem ciui- tate seu bonis et pertinenciis ipsius, vbi et prout ipsis melius et utilius uidebitur, facere, ordinare et instituere possint et ualeant perpetuo duraturam, quodque ma- gister consulum et consules ibidem nomine conuentus et ciuitatis omnia officia ad eandem dealbacionem siue bleicham necessaria seu oportuna regere, locare, ordinare, disponere debeant et eisdem uti pro eorundem beneplacito uoluntatis. Damus eciam et concedimus prefate dealbacioni siue bleiche et laborantibus siue colentibus eandem omnia iura, libertates et gracias, quibus huiusmodi dealbaciones in Sweuia et alibi ubicunque usi sunt hactenus et quomodolibet pociuntur, man dantes vniuersis et singulis principibus, comitibus, baronibus, nobilibus ceterisque quibuscumque nostris subditis et fidelibus dilectis, quatenus contra huiusmodi nostram graciam nullatenus facere uel uenire quomodolibet audeant uel presu mant; si quis autem contrarium attemptare presumpserit, penam grauis nostre in- dignacionis se cognoscat grauiter incursurum. Signum serenissimi principis et domini, domini Karoli quarti Romanorum [M] imperatoris inuictissimi et glo- riosissimi Boemie regis. Testes huius rei sunt venerabiles Arnestus, Pragensis archiepiscopus, Johannes Olomucensis, Preczlaus Wratislauiensis, Johannes, Lutho- muslensis, imperialis aule cancellarius, Albertus Swerinensis, et Maurus, Corba- uiensis ecclesiarum episcopi, illustres Boleo, Swydnicensis, Conradus, Olsnicensis, Wenceslaus et Ludewicus, Legnicenses, Bolco, Opuliensis, Boleo, Falkinbergensis, et Przmislaus, Teschinensis duces, et alii quam plures nostri principes, nobiles et fiedeles. Presencium sub nostre imperialis maiestatis sigillo testimonio litera- rum datum Wratislauie anno domini m° ccc quinquagesimo nono, indiccione duo decima Vin Kalendas mensis Februarii, regnorum nostrorum anno tercio decimo, imperii uero quarto.
Das Siegel ist abgerissen.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 222, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/37270faf-f07d-4306-a4f1-9b4b5dcce63d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success