Breslauer Urkundenbuch, Nr. 175, S. 167
Current repository:
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 175, S. 167

Nos Johannes, dei gracia Romanorum rex ac Lucemburgensis comes, ad vni- uersorum tam presencium quam futurorum noticiam volumus peruenire, quod licet pridem, vt meminimus, fidelibus nostris dilectis . . ciuibus Wratizlauiensibus gracias fecerimus speciales ob ipsorum seruicia fideliter nobis exhibita et adhuc in posterum exhibenda, verum eciam dictis nostris ciuibus de beningnitate regia cupientes amplioribus graciis prouidere statuimus et ordinamus volentes omnino, vt quicunque ex dictis nostris ciuibus census, redditus, possessidnes seu heredi tates in terra Wratizlauiensi vel alibi in nostre iurisdiccionis dominio compara- uerint, que ad centum marcas se extendunt, quod de centum marcis terre notario, qui est vel pro tempore fuerit, vna tantum marca occasione sui officii siue sal- larii tribuatur; si vero hereditates siue bona huiusmodi vltra centum marcas vel infra se extendunt, volumus, vt secundum ratam dicte nostre ordinacionis prefatus terre notarius pro suo iure vltra hoc nil.recipere debeat contradiccione qualibet quiescente. Harum, quibus nostrum maius sigillum appendendum duximus, testi monio literarum. Datum Znoyme in crastino beati Andree apostoli anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo primo.
An seidenen Fäden hängt das grosse Siegel des Königs mit Eücksiegel.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 175, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/50cbfb61-9dd7-4fbe-9de6-969b4096d80d/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success