Breslauer Urkundenbuch, Nr. 235, S. 217
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 235, S. 217

Nos . . consules ciuitatis Wratislauiensis, recognoscimus vniuersis, quod ad instantes supplicacionum preces prouidorum virorum . . consulum, scabinorum, seniorum et iuratorum ciuitatis F. asserentium se habere assensum et consensum illustris principis . . domini sui eisdem consulibus, scabinis, senioribus iuratis et toti vniuersitati dicte ciuitatis omnia nostre ciuitatis iura et consilia, proud apud nos seruantur, porrigimus liberaliter et donamus super omnibus dubiis causis paruis et magnis, quandocunque et quocienscunque per ipsos fuerimus requisiti; sie quod ipsi ad nos et non alias in premissis responsum habere debeant et eis dem nobiscum frui et perpetualiter congaudere. Harum, quibus etc.
1) Sämmtliche Urkundenabschriften des Antiquarius sind nach den Jahren geordnet; die vorstehende steht zwischen zweien des Jahres 1362. Vgl. auch Nr. 231.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 235, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/51da3c9e-e348-42cb-bc5d-0df4bcbcedb1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success