Breslauer Urkundenbuch, Nr. 163, S. 155
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 163, S. 155

Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, fidelibus suis dilectis . . consulibus Wratislauiensibus graciam regiam et omne bonum!
Cupientes comodum vestrum nostris temporibus graciosius augmentare vobis et ciuitati vestre auctoritate presencium indulgemus statuentes decreto regio, quod omnes extranei extra civitatem vestram morantes habentes in Wratislauia redditus siue censum in macellis aut alias vbicuuque, siue sint seculares aut religiosi, c[u]iuscunque status aut condicionis siue dignitatis existant, quod illi eque onera cum ciuitate Wratislauia, quocienscunque opportunum merit, subportabunt nullo penitus prohibente, exceptis dumtaxat feodalibus nostris, qui in nostris dominiis et territoriis sunt residentes. Harum testimonio nostrarum literarum, quibus si- gillum nostrum est appensum. Datum Lucemburg vndecima die mensis Julii anno domini m° ccc tricesimo octauo.
An Pergamentstreifen das kleine sonst zur Rücksiegelung benutzte Siegel des Königs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 163, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/583ea7d8-45c3-4fc0-9291-1150ef4d71dc/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success