Breslauer Urkundenbuch, Nr. 151, S. 148
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 151, S. 148


Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, notum esse vo lumus harum serie vniuersis, quod (quia) nonnullorum fidedignorum ciuium et fidelium nostrorum Wratislauiensium relacione informati, quod molendinatores in ciuitate et terra Wratislauiensi vltra debitam laboris ipsorum mercedem ab ho- minibus deferentes (!) frumenta et blada ad moliendum exigant et requirent; cu- pientes igitur subiectorum commodo intendere et eorum vbilibet indempnitatibus graciosius precauere volumus, statuimus et ordinamus obseruari firmiter precipien- tes, quatenus omnes et singuli molendinatores de blado seu annona ipsis ad con- terendum seu moliendum portatis per metretam non cumulatam dumtaxat et nichil vltra nec pecuniam vel aliquid aliud recipere et exigere audeant, prout antiquis solui et dari est consuetum et presumant exceptis brasiis, de quibus per metretam cumulatam per eos licite exigatur non obstantibus statutis, iuribus,
135
consuetudinibus seu aliis ordinacionibus quibuscunque,. quibus quoad presentem nostram ordinacionem et decretum esse volumus et intelligi penitus derogatum indignacionem regiam et penam grauissimam pro motu proprio infligendam irre- missibiliter incursuri, si qui contrarium presumpserint attemptare. In cuius rei testimonium presentes scribi et sigillo nostro iussimus communiri. Datum Prage in vigilia purificacionis beate Marie virginis anno domini millesimo trecentesimo tricesimo sexto.
Mit dem Siegel des Konigs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 151, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/67c6e2e5-4f37-42a6-ab69-0e72dfb1169f/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success