Breslauer Urkundenbuch, Nr. 110, S. 118
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 110, S. 118


Anno domini ̰ѰѰѰХХIIII° feria secunda post oculi habitum fuit iudi- cium generale, quod approbatum et laudatum fuit ab omnibus senioribus. Primo quod quicunque homicidium fecerit et pro eodem proscriptus fuerit, quod proinde infra annum non poterit graciam ciuitatis obtinere.
2. Item pro wlnere pugnabili proscriptus non inueniet graciam infra dimi- dium annum.
3. Item quicunque percusserit vnum ex budellis, hie per mensem iaceat in valua aliqua, sicut placet dominis. Si vero talis non fuerit hereditatus, iaceat in trunco per mensem.
4. Item quicunque laborat cum aliena pecunia, talis dabit collectam de ipsa.
5. Item igne superueniente duo consules ibidem veniant et proximam domum rumpere faciant; si vero ignis ibidem manserit, vicini circumsedentes ct ciuitas sibi in edificando subueniant.
6. Item si aliquis presumptuose reciperit (!) licenciam, vt ille nolet esse ciues. hie exiget ciuitatem infra ХIII I dies cum vxore et familia et infra annum non reuertatur. Sin autem post annum redire voluerit, dabit ciuitati x marcas aut componat secundam graciam dominorum.
105
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 110, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/6cebd55f-332d-4127-ad6f-a3b0492539c9/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success