Breslauer Urkundenbuch, Nr. 25, S. 45
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 25, S. 45


In nomine domini amen. Nos Thomas, dei gracia Wratislauiensis episcopus, notum facimus omnibus presentibus et futuris, quod compacientes miserie in- firmorum leprosorum de santo Mauricio apud ciuitatem Vratislauiensem taliter
32
disposuimus cum ipsis, quod decem marcas argenti in decima de villa Pichorowa '),' que circa decem et octo marcas valere consueuit, damus eis in annone rcstaurum. quam in quibusdam villis circa Montem Aureum pro cribris de quolibet manso recipere consueuerant, que criba nos canonicis nostris Vratislauiensibus facientibus residenciam contulimus vna cum alia annona, quam dedimus ipsis ibidem. Licet autem recompensacio nostra longe plus valeat dictis cribris, facimus tamen hoc moti animo misericordic ac ipsorum compassi multiplici egestati et miserabili. Residuum eciam dicte decime de Pichorowa, quod vltra dictas decem marcas manet, de nostra miseracioue addimus ad vestes pro ipsis annis singulis com- parandas. Ut autem ista donacio ipsis in pcrpetuum per nos et nostros succes sors inviolabiliter perseueret, banc cartam nostri sigilli munimine confirmamus. Datum auno domini MCCLX quarto, tercio Nonas Augusti.
1) Ebers: Pichorowice.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 25, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/712989c0-f878-458f-a212-40f5580c6198/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success