Breslauer Urkundenbuch, Nr. 91, S. 101
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 91, S. 101

In nomine domini amen. Nos Heinricus, dei gracia dux Slezie dominusque Wratizlauie, omnibus in perpetuum tam presentibus quam futuris huius pagine testimonio volumus esse notum, quod nostrorum ciuium Wratizlauiensium atten- dentes fidelitatis merita et grata seruitutis obsequia per ipsos nobis exhibita et adhuc in posterum exhibenda pro ipsis ac eorum heredibus nostre predicte ciui- tati Wratizlauie tale ius dedimus et donamus, quod si alique cause pro heredita- tibus emerserint intra muros ciuitatis vel extra spectantes ad pascua uel ad spa- cium ciuitatis nostre Wratizlauie, et si tales cause iam expresse ad iudicium curie nostre vel ad nostram presenciam de ciuili iudicio seu de iure hereditario pro hereditatibus traete fuerint seu deduete, ibidem scabini nostre prefate ciuitatis Wratizlauie sedere debeant et dare sentencias, et secundum ius ciuitatis iudicari salua tamen nostra maiori pena, que ad nos pertinet atque spectat, et nostro iudice iudicio presidente. Vt autem hec nostra donacio habeat robur perpetue firmitatis, hanc paginam nostri sigilli munimine duximus consignandam. Actum et datum Wratizlauie anno domini m° c°c°c° tercio decimo pridie Idus Julii pre sentibus hiis domino Johanne de Swarzcenhorn, Alberto Bauaro, Theoderico Schertelzcan, aduocato hereditario, Mathia de Muilnheim, Gyschone de Reste, Brunone de Olsna, Hermanno de Muilnheim, Petro de Vlogk, Alberto Leyshorn, neenon Johanne de Schoneyche, nostro capellano, per cuius manum presencia sunt confecta.
Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 91, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/71d6c38d-fe99-4f1b-ad22-229e99e8e5ef/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success