Breslauer Urkundenbuch, Nr. 63, S. 77
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 63, S. 77


In nomine domini amen. Ut rei gestae ambiguitate qvalibet procul mota et nunc apud praesentes et etiam apud futuros habeatur in posterum certitudo, ut id quod agitur, et debet perpetuo stabile permanere, sicut sapientis sanxit auto- ritas, literarum testimonio roboretur; id circo ego Albertus, miles dictus de Ga riska, notum facio universis praesentes literas inspectuns, quod cum inter me ex una parte et dominum praepositum hospitalis sancti spiritus apud Vratislaviam nec non ecultetum dicti praepositi de Croschina nomine praedicti hospitalis ex parte altera super silva, qvae est inter Nizam et Nizizam prope Croschinam supra- dictam, multae ac variae discordiae et lites fuissent saepius suscitatae, utrum ad bona mea in Fronaw, aut ad praefatam Croschinam villam hospitalis sancti spi ritus debuisset de jure hereditario pertinere, ego eandem discordiam et litem fine laudabili cupiens terminare antedicto hospitali sancti spiritus apud Wratislaviam praenotatam silvam voluntario ac libere resignavi renuncians omni iuri, quod mihi et meis successoribus natis ac nascendis in praenotata silva in futurum competere dinoecitur. In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem praesentes literas sigilli mei munimine roboravi. Actum et datum apud Schurgast 15. Calendas Novembris anno domini 1296.
64
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 63, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/75de2c1f-6bfa-4196-b008-45b11c133cba/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success