Breslauer Urkundenbuch, Nr. 150, S. 148
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 150, S. 148

Johannes, dei gracia Bohemie rex ac Lucilburgensis comes, prudentibus uiris, magistro ciuium, consulibus . . et iuratis ciuitatis Wratislauie, fidelibus suis dilectis, graciam suam et omne bonum! Swadet hoc nobis magnificencie regalis sublimitas, ut subiectis nobis populis pacis tranquillitatem et iusticiam congruam, quibus maligno rum occurratur insultibus et nocendi precludatur aditus, procure- mus. Eapropter comodis et bono ciuitatis nostre Wratislauiensis atque vestris intendere cum efficacia disponentes volumus, concedimus, admittimus et nichilo- minus de benignitate regia indulgemus, vt omnes et singulos spoliatores, predones ac invasores personarum aut rerum vestrarum violentos infames eciam aut pro scriptos uestris tabulis annotatos captiuare, occupare seu arrestare ac iudicare in uita uel in morte secundum iusticiam ualeatis. Si quos autem ex dictis spolia- toribus aut inuasoribus vestris propter dominorum suorum potentatum uel eciam perhorescenciam inuadere non possitis, quot consciencie vestre relinquimus, extunc ipsos et eorum quemlibet quandocunque aut ubicunque locis (!) et oportunitas se congrue uobis obtulerint, apprehendentes et ipsis quot swaserit iusticia faciatis. Datum Brûnne in crastino assumpcionis beate virginis Marie gloriose.
1) Nach dem November 1335, da in diesem Jahre Johann auf den Titel eines Königs vоn Polen verzichtet.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 150, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/76b7683f-f412-4949-b2b4-b234cde3a827/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success