Breslauer Urkundenbuch, Nr. 220, S. 203
Current repository:
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 220, S. 203



In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter amen. Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus et Boemie rex, ad perpetuam rei memoriam. Quamuis alias deliberato principum, baronum et procerum nostrorum consilio augmento felici ciuitatis nostre Pragensis rite pen- sato, ut felicibus incrementis continuata semper salute proficeret, deposicionem
190
omnium mercium, vndecunque proueniant, seu a quouis eciam mercatore ducantur, ipsi ciuitati Pragensi duximus liberaliter erogandam, sicut in literis nostris ero- gatis desuper plenius est expressum; considerantes tamen ciuitatis nostre Wratis- lauiensis et incolarum ipsius graue dispendium, quod ex huiusmodi deposicione mercium irremediabili iactura ipsis incumberet, habito eciam respectu ad mul- tam fidei, circumspeccionis et industrie deuotam constanciam et indefesse virtutis obsequia, quibus prefati ciues Wratislauienses maiestati nostre, necnon clare me- morie illustri Johanni, quondam Boemie regi, genitori nostro karissimo, affectuosis semper obsequiis et exquisita diligencia placuerunt; presertim cum eadem ciuitas Wratislauiensis regno et corone Boemie ad instar ciuitatis Pragensis vnita et in- corporata noscatur, habita deliberacione cum nostris principibus, baronibus et fidelibus, quorum interest huiusmodi negociis adhibere consilia, pre fate ciuitati nostre Wratislauiensi et eius incolis ac mercatoribus, qui sunt seu qui pro tem pore fuerint, de certa sciencia et auctoritate regia Boemie talem libertatem duxi mus erogandam, quod videlicet prefati mercatores ciuitatis Wratislauiensis vniuer- sas merces suas, cuiuscunque valoris, speciei seu condicionis extiterint, versus et in ciuitatem Pragensem et abinde non depositas seu religatas ducere, tenere trans- ducere et abducere possint et valeant sub omni ea emunitate, iure, libertate, consuetudine seu gracia, sicut ciuis Pragensis valeret agere de suis propriis mer- cibus priuilegio principis, consuetudine siue iure. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre libertacionis paginam infringere seu ei quouis ausu temerario contraire sub pena grauissime indignacionis nostre, quam qui secus attemptare presumpserit, se cognoscat grauiter incidisse. Signum serenissimi principis et do- mini, (M) domini Karoli quarti, Romanorum imperatoris inuictissimi et gloriosis- simi Boemie regis. Testes huius rei sunt venerabilis Arnestus, Pragensis eccle- sie archiepiscopus, Johannes Luthmuschlensis, sacre imperialis aule cancellarius, Preczlaus, Wratislauiensis, Johannes, Olomucensis, Heinricus, Lubucensis, et Al bertus, Swerinensis ecclesiarum episcopi, illustres Bolco, Swidniczensis, Wences- laus et Ludowicus, fratres Legniczenses, Conradus, Olsnicensis, Heinricus, Glogo- uiensis, Bolco, Opoliensis, Johannes, Vzwicensis, Bolco, Falkinbergeosis et Primis- laus, Teschinensis duces, ac Wilhelmus, marchio Misnensis, spectabiles Vlricus, lantgrauius de Lucemberg, Burghardus, burgrauius Magdeburgensis, imperialis nostre curie magister, Johannes de Recz, comites, et alii quamplures nostri sacri Romani imperii et regni nostri Boemici fideles dilecta. Presencium sub imperialis nostre maiestatis sigillo testimonio litterarum datum Wratislauie anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, indiccione duodecima, XIIII Kalendas Februarii, regnorum nostrorum anno tredecimo, imperii vero quarto.
т, тт . . per dominum cancellarium
R. Hertwicus. r„ , , , , ., ,
Rudolphus de indeberg.
An seidenen Fäden hängt das grosse Kaisersiegel mit der Umschrift: t KAROLVS: QYAR- TÜS: DIUINA: FAUENTE: CLEMENTIA: ROMANO: IMPERATOR: SEMPER: AUGUSTUS: ET: BOEMIE: REX. Das Rüoksiegel hat die Umschrift: t IYSTE: IYDICATE: FILII: HO- МШУМ.
191
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 220, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/85b291cc-1de6-45b9-9188-972cb1a5e71f/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success