Breslauer Urkundenbuch, Nr. 255, S. 228
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 255, S. 228


Dominica letare coram nobis . . consulibus Wratislauiensibus Hanco Gar thener et Henselinus Scriptor, ciues Oppauiensis, vice, verbo et nomine aliorum ciuium ibidem in Oppauia et iuratorum conueniendo composuerunt pro vno forti
215
atque valenti horaloyo apud eos in ciuitate Oppauiensi instaurando et preparando super vna eorum campana 40 centenarum obtinenda cum magistro Swelbelino sic, quod illud horaloyum per eum magistrum Swelbelinum suis laboribus infra hinc et festum beati Jacobi apostoli maioris debetur preparari. Pro quo quidem horaloyo ipsi . . ciues in Oppauia 24 marcas grossorum ipsi magistro Swelbelino erogabunt, et in parata nunc pecunia dicti precii 8 marcas, residuas vero 16 marcas post preparacioncm horaloyi supradicti.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 255, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/85cc4fc2-b7ed-44ab-a717-0deb59b33d52/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success