Breslauer Urkundenbuch, Nr. 276, S. 241
Current repository:
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 276, S. 241

Nos advocatus, consules, scabini iuratique ciues, qui iam actu sumus, aut nos consules, scabini, iurati, ciues, qui pro tempore erimus in futuro, totaque ciuium vniuersitas ciuitatis Glogouie superioris tenore presencium recognoseimus vniuersis, quod quia legales et famosi viri consules, scabini et iurati de consensu tocius vniuersitatis ciuitatis Wratislauie iuxta mandatum invictissimi domini Ka- roli, Romanorum regis, semper Augusti et Boemie regis, necnon ad instanciam precum serenissimi principis, domini nostri Heynrici, ducis Falkenbergen sis, iura municipalia, leges, consuetudines et gracias tam in scripto, quam extra scriptum habita et in posterum habenda nobis et ciuitati nostre predicte in specialis con- solacionis tripudium impertiri fauorabiliter sunt dignati, vt in eisdem, dum et quociens ambiguitas eorundem insurgeret, respectum, recursum et reportacionem iugiter cum perfruicione sine imfraetione predictorum iurium aliis ciuitatibus por- rigendam habere debeamus promittentes bona et sincera nostra fide nostro et omnium iuratorum et singularium personarum nomine prelibatis consulibus, sca- binis et iuratis impremissis et quolibet premissorum perpetuis temporibus secundum iuris formam parere et lirmiter obedire, sic quod de quolibet iure, consilio aut gracia inantea requirendis viginti quatuor grossos regales sine diminucione et renitencia soluere debeamus. Actum et datum in Glogouia superiori anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo secundo in die sancti Georgii militis et martiris nostre ciuitatis sigillo maiore in perhenne testimonium et memoriam firmiorem presen- tibus subappenso.
An rothen und grünen seidenen Fäden hängt das Siegel mit der Umschrift: t S. CIVIVM. GLOGOVIE. SVPEEIOR1S.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 276, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/85f37fd3-82e4-47d4-84c0-50362868518d/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success