Breslauer Urkundenbuch, Nr. 21, S. 44
das herzogliche Hofgericht. Breslau den 5. October 1263.
Original breslauer Stadtarchiv A. 34, gedruckt bei Lüniq Reichsarchiv pars spec, cont. IV p. II Forts. 230.
Iu nomine domini amen. Uniuersa negocia, que stare cupiunt in statu so lido, litterarum fiunt testimonio firmiora. Nos igitur Henricus, dei gracia dux Slesie et dominus Wratislauie, ad uniucrsorum noticiam tam presencium quam futurorum volumus peruenire, quod licet ciuitati nôstre Wratislauicnsi et ciuibus nostris dilectis in ea manentibus, quos spcciali semper prosequimur gracia, ad communem ipsorum vtilitatem iura Magdeburicnsia contulerimus, tamen ipsis adhuc de spcciali nostra munificentia de maturo baronum nostrorum consilio graciam lacere volumus specialem eisdem largicione perpetua concedendo, quod omnes milites, vasalli, fcodales, nobiles, quicunque fuerint, in districtu nostro Wratislauicnsi residentes aut alibi, qui ad predictam nostram ciuitatem peruencrint, conuenti iudicio ciuitatis pro debitis pecunialibus et omnibus causis criminalibus, spoliis, rapinis, incendiis, homicidiis, quibuscunque vocentur nominibus, coram iudice hereditario predicte nostre ciuitatis tenebuntur et debeant sine contradiccione qualibet respondere; ita tamen quod prefati nostri milites et vasalli postquam ad predicte ciuitatis iudicium peruencrint, de eodem iudicio secundum formam iuris se trahere poteruut et ad nostram curiam, si necesse fuerit, appellare. Ne autem hec nostra voluntaria donacio per aliquem successorum nostrorum violari possit, hanc patentem literam appensione sigilli nostri maioris fecimus roborari. Actum Wratislauie in capitolio fratrum sancti Adalberti anno domini millesimo CC° LXIII° feria sexta infra octauas beati Michahelis preseutibus fidelibus nostris,
31
comite Johanne de Wirbena, comite Janushio Jarozlawicz, comite Ymbrano, comite Nenkero. Henrico, milite de Gorgowicz, Henrico, milite de Baba, Ebirhardo et Symone, fratribus, Friczcone de' Gorgowicz et aliis multis. An rothen Fäilen hängen Bruchstücke des herzoglichen Siegels.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 21, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/88861e85-2c6d-4fa1-8396-d211bf3563ae/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success