Breslauer Urkundenbuch, Nr. 177, S. 168
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 177, S. 168


Nos Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, tenore pre sencium recongnoseimus vniuersis, quod omnem libertatem nostris fidelibus ciui- bus Wratislauiensibus propter multa et inenarrabilia dampna, que occasione ingnis a voragine incendii ') multipliciter susceperunt, per karissimum nostrum primogeni- tum Karolum, marchionem Morauie, et gracias ac libertates conditas et factas litteris quoque ipsius patentibus firmatas, quibus libertatibus et graciis dictis no stris ciuibus virtute quarundam nostrarum aliarum litterarum ex beningnitate nostra regia ipsis addidimus duos annos libertatis exspiratis dicti filii nostri liber tatibus, quas gracias et libertates in dictis nostris et filii nostri predicti litteris contentas presentibus approbamus et totaliter confirmamus, acsi de verbo ad verbum tenores omnium litterarum predictarum huic littere plenius essent inserte. Quas gracias propter ciuitatis nostre melioracionem augmentare cupientes, prout alias apud ludeos nostros Wratislauienses, camere nostre seruos, assingnauimus quadraginta marcas et viginti marcas, quibus sexaginta marcis ex nunc indylate addimus quadraginta marcas mox habendas et tollendas inpedimento quolibet non obstante vsque ad vltimum annum libertatis et gracie supradicte. Volumus eciam et seriose mandamus, vt fideles nostri mercatores ciues Wratislauienses de ipsorum
1) Original: voragine a inc.
155
pecuniis in Scorastein ex parte nostra amissis sine contradiccione et opposicione qualibet expedientur in terminis ipsis per nos pridem assingnatis. Cum eciam in libertatibus vobis traditis dictorum mercatorum solucio sit exclusa, ideo districta precepcione mandantes dictam solucionem integraliter nullatenus retardare 1). Preter ía statuimus et ordinamus, quod omnibus terrigenis, ciuibus et ceteris hominibus nostris, cuiusque fuerint condicionis, ex vero testimonio et efíicaci demonstracione proborum virorum priuilegia et littere ipsis conbuste2) littere noue equeformes pri- oribus sine omni dolo erogentur et recipientur sine variacione ac mutacione ali- quali gracie nostre sub optentu. Super quo in testimonium presentes litteras nostro sigillo maiore fecimus communiri. Actum et datum Parisius feria secunda proxima post dominicam, qua iudica decantatur anno domini m° ccc quadragesimo tercio.
An einem Pergamentstreifen hängt das grosse Siegel des Königs.
1) Fehlt ein Wort wie volumus. 2) Hier scheinen einige Worte ausgefallen zu sein.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 177, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/8b17b943-d318-4f28-a404-cc4be2fb5b48/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success