Breslauer Urkundenbuch, Nr. 215, S. 198
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 215, S. 198


Karolus, dei gracia Romanorum rex, semper Augustus et Boemie rex, notum facimus vniuersis, quod cupientes ex animo ciuitatis nostre Wratislauiensis et ciuium eiusdem fidelium nostrorum dilectorum condicionem, qui aliquociens per
185
ignis voraginem, proch dolor! irrecuparabilia dampna subierunt, fieri meliorcm. vt reformatis suis periculis excellencie regie promptis et gratis seruiciis possint et valeant futuris temporibus fructuosius adherere, decernentes auctoritate regia et volontes, quod omnia et singula ligna conbustibilia et pro edificiis valencia, dum ad ipsam ciuitatem in aqua Odre peruenerint ibidem pro vtilitate incolarum ipsius ciuitatis et reformacione edificiorum sine deduccione aliqua cuiuscumque hominis, cuiuscumque eciam status seu condicionis existat, debeant finaliter rema- nere, nisi fortassis quis super eo consulum ciuitatis predicte obtinuerit licenciam specialem. Consideratis eciam dicto rum ciuium grauibus, quibus super reforma cione poncium circumquaque ciuitatem et conseruacione aque Odre predicte, vt apud ipsam ciuitatem remaneat, insident laboribus et expensis et vt lenius ligna ad ipsos labores necessaria habeant, eisdem ciuibus ciuitatis eorum nomine indul- gemus imperpetuum et fauemus, vt omnes et singuli officiales nostri ibidem in Wratislauia, qui nunc sunt, uel pro tempore fuerint, et inibi nostrorum reddituum nostro et heredum nostrorum nomine sunt potentes, fideles nostri dilecti, ex speciali mandato nostro sine omni codtradiccione tbeloneum nostrum in dicta aqua Odre prope ciuitatem, quod de lignis soluitur, dum exponi merit oportunum, пиШ alteri preterquam consulibus ibidem in Wratislauia pro viginti marcis Polo- mcalibus dumtaxat nobis singulis annis soluendis exponere uel locare audeant vel presumant regalis gracie sub obtentu non obstantibus quibuscumque litteris per nos per importunas potencium preces vel per obliuionem dandis imposterum. Quibus omnibus et singulis quoad presentes concessiones derogamus ac eas cassamus auctoritate regia et annullamus ac nullis esse volumus roboris vel mo- menti harum nostrarum testimonio litterarum, quibus sigillum ducatus nostri Wratislauiensis ad hereditates et causas vna cum signo nostro secreto duximus apponendum. Datum Prage anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, indiccione quinta, IIo Ydus Maii, regnorum nostrorum anno sexto.
An seidenen Fäden hängt das Siegel der Hauptmannschaft.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 215, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/90ba035f-d0a4-4504-9cb2-ec2d2a7fbbe9/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success