Breslauer Urkundenbuch, Nr. 126, S. 133
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 126, S. 133


Nos Johannes, dei gracia Bohemio et Polonie rex ac Lucilburgensis comes notum esse uolumus vniuersis presencium noticiam habituris, quot quia illustris princeps dominus Heinricus, dux Wratislauiensis, amicus no s ter karissimus, ex speciali gracia dedit et indulsit iudeis Wratislauiensibus quasdam literas liber tatis suo sigillo munitas, videlicet quod eos capere ac eciam depactare non debeat sub aliquibus condicionibus in literis predicti domini Heinrici ducis Wratislauien sis expressis, et similiter chutas nostra Wratislauia pro eodem domino duce pro- misit et suis literis roborauit; quas quidem literas in singulis suis articulis in eisdem uteris contenfas presentis scripti patrocinio confirmamus et inuiolabiliter nos promittimus seruaturos. In cuius rei testimonium presentibus nostrum
120
sigillum est appensum. Actum et datum Wratislauie VI Idus Aprilis anno do- mini M° CCC XXVII presentibus dominis Goffrido de Liningin, comite Heinrico de Duba dicto Berka, nostro castellano Pragensi, Heinrico de Lipa iuueni, Ottone de Bergow, Heinrico Bauero de Bubardin, Friderico de Dûin, Arnoldo de Bitingin et aliis.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 126, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/91b5f32e-81d7-4b24-8e5b-6ed75f2bfc41/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success