Breslauer Urkundenbuch, Nr. 44, S. 60
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 44, S. 60


In nomine domini amen. Ea, que ex principum beneplacito ad subditorum commoda conceduntur, aliquociens sibi renouacionis remedio indigent subueniri, vt ea, que vetera sunt, wltum nouitatis assumendo pociorem adhibitionem fidei conquirant et maioris gaudeant fulcimine firmitatis. Ideoque est, quod nos Hein- ricus, dei gracia dux Slezie et dominus Wratizlauie, constare volumus vniuersos presencium noticiam habituros, quod inspectis diutinis et fidelibus obsequiis per ciues nostros Wratizlauienses nostris progenitoribus felicis memorie et nobis hucusque fideliter impensis omnia iura a patre nostro, domino H., et patruo nostro, domino Wlo., bone memorie inclitis ducibus Slezie, ipsis ciuibus Wratiz- lauiensibus liberaliter tradita et concessa prout in ipsorum continentur priuilegiis super eo datis consensu nostrorum baronum accedente tenore presencium omni- modis confirmamus perpetuo valitura ra tum et gratum habituri quidquid eisdem ciuibus nostris a predictis nobis caris munificencialiter est concessum. Ad hoc eciam volumus, ut ipsi ciues nostri super pascuis pecorum tam vltra Odram aquam quam ista parte Odre prístino temporis tradito et confirmato gaudeant pruilegio libertatis in eo, quod „wyweyde" nuncupatur, volentes, ut eo iure per- fruantur, quo legitime perfrui dinoscuntur in causis paruis et magnis emersis hinc inde, quas nusquam alibi, nisi dumtaxat in ciuitate Wratizlauia admittimus iudicandas.
2. Insuper ipsis ciuibus nostris, quos prosequimur singulari gracia et fauore, ipsorum commoditatibus, sicut expedit, pro uiribus intendentes damus omni- modam facultatem, vt ius et dominium in vino1) quolibet et in omnibus uictua- libus eciam, quocunque nomine censeantur, liberaliter habeant formam, metam et valorem non per alios nisi per consules ejusdem ciuitatis Wratizlauie annis sin gulis per singulos statuendam et eo, quo iure statuerint, permanendam.
In cuius rei testimonium presentes literas fieri et nostri sigilli munimine iussimus communiri presentibus annotatis militibus nostris Themone de Wisin- burk, iudice curie nostre, Radzlao, dicto Dremlica, Sifrido de Baruth, Symone palatino nostro, Eberardo fratre suo, Gallicis, Nenkero subpincerna, Paccoslao
1) Tzschoppe u. Stenzel lesen: uno; es steht aber über allen Zweifel deutlich vino in der Urkunde.
47
marscalcho, Hermanno de Kytlicz, Rulycone de Bybirsteyn, Stoknewo et Roscone fratribus, Bartholomeo et aliis multis fidedignis. Datum per manus domini Hen- rici, notarii curie nostre. Actum Wratizlauie anno domini millesimo c°c lx°x° septimo quarto Nonas Septembris, indiccione v.
Mit dem Siegel des Herzogs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 44, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/964e7bda-fa57-48e1-9266-e03200b12481/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success